9272. `[Et] sex annis seres terram [tuam]': quod significet statum primum cum homo Ecclesiae instruitur in veris et bonis fidei, constat ex significatione `sex annorum' quod sit status hominis qui regeneratur primus, de qua infra n. 9274, et ex significatione `serere terram' quod sit cum inseminantur vera et bona fidei; quod `serere terram' sit illud, est quia omnia quae sunt agri, sementis, et ejus proventus, significant talia quae sunt Ecclesiae in communi, et quae sunt hominis Ecclesiae in particulari, qui est homo regeneratus per verum fidei et bonum charitatis a Domino; inde est quod {1}ager et humus in Verbo significent illos in Ecclesia qui {2}recipiunt vera et bona fidei, sicut ager semina; quapropter etiam in Verbo pluries memoratur ager, semen, sementis, messis, proventus, frumentum, et triticum, et inde panis, {3}praeter reliqua quae sunt agri. 2 Qui non scit quomodo se habet cum statu caeli, non aliter credit quam quod (x)illa in Verbo solum locutiones (x)metaphoricae ac comparationes (x)sint, sed sunt reales correspondentiae; quando enim angelis est sermo de regeneratione hominis a Domino per vera fidei et bona charitatis, tunc infra in mundo spirituum apparent agri, sata, novalia, et quoque messes, et hoc ex causa quia correspondent; qui hoc scit etiam scire potest quod talia in mundo secundum correspondentias creata sint, nam universa natura, hoc est, caelum cum sole, luna, astris, et tellus cum subjectis trium (t)regnorum suorum, correspondent talibus quae in mundo spirituali sunt, n. 2993, 5116, 5377, et quod sic natura sit theatrum (x)repraesentativum regni Domini, n. 3483, et quod inde subsistant omnia quae in mundo naturali {4}, n. 2987, 2989-(x)2991, 3002, 8211; ex his patet unde est quod illa quae sunt agri, hoc est, quae seruntur in agro et metuntur ex agro, significent talia quae sunt Ecclesiae in communi et in particulari; quod etiam comparationes {5}in Verbo sint ex illis quae (x)correspondent, videatur n. 3579, 8989. 3 Quod `serere terram' seu `agrum' sit docere et discere vera et bona fidei quae Ecclesiae, et quod `proventus' sint bona veri inde, constare potest ex pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Quia oblita es Dei salutis tuae, propterea plantabis plantas jucundarum; sed palmite extranei conseres eam; in die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum (x)efflorescere, acervus messis in die possessionis; at dolor desperatus, xvii [10,] 11; hic talia quae super tellure crescunt memorantur; quod tamen sancta Ecclesiae per illa intelligantur, patet, nempe per `plantare plantas jucundarum' talia quae favent affectionibus, et per `palmite extranei conserere terram' docere vera non genuina: [4] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah viro Jehudae et Hierosolymae, Novate vobis novale, neque serite inter spinas; circumcidite vos (x)Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, iv 3, 4;
quod `serere inter spinas' sit docere et discere vera, sed quae `curae mundi, fraus divitiarum, et concupiscentia (x)suffocant et infrugifera reddunt,' docet Dominus apud Marcum iv 7, 18, 19; quapropter dicitur quod `circumciderent se Jehovae et removerent praeputia cordis,' hoc est, quod (x)purificarent se a talibus quae vera (o)et bona fidei suffocant et infrugifera reddunt; quod circumcidere id sit, videatur n. 2039, 2056, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045; simile per serere tritica et metere spinas significatur apud Jeremiam xii 13: apud 5 Micham, Ego defatigatus sum percutiendo te, devastando propter peccata tua; tu seres sed non metes; tu calcabis olivam, sed non unges te oleo; et mustum, sed non bibes vinum, vi 13, 15;
`serere et non metere' pro instrui in veris fidei sed absque profectu, `calcare olivam sed non ungere se oleo' pro instrui de bono vitae sed usque non vivere in illo, `calcare mustum sed non bibere vinum' pro instrui de veris quae ex bono sed usque non appropriare illa sibi; quod talia Ecclesiae seu caeli per illa significentur, patet ex illis quae praecedunt, quod (o)nempe (t)ita devastarentur propter peccata eorum, nam impius et peccator instructionem recipit sed modo inter scientifica reponit quae e memoria depromit ad aucupandum famam, honores, et opes, ita ad serviendum usui et fini malo; inde vera et bona quibus (o)homo instructus est amittunt vitam caeli, et fiunt mortua, ac demum mortifera: [6] apud Esaiam, Beati vos serentes juxta {6} omnes aquas, emittentes pedem bovis et asini, xxxii 20;
`serere juxta {7} omnes aquas' est instrui veris quibuscumque quae ad usum, `emittere pedem bovis et asini' est {8} instrui in bonis et veris externis: apud eundem, Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel, ita ut impleantur facies orbis proventu: non avolare cogentur amplius doctores tui, et erunt oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum a post te, dicendo, Haec via, ite in ea; tunc (o)Jehovah dabit pluviam seminis tui quo conseres terram, et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua in die illo prato lato; et boves et asini (x)laborantes terram farraginem meram comedent: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, et vulnus plagae ejus sanabit, xxvii 6, [xxx] 20-26;
[7] quod Jehovah daret pluviam seminis quo consereret terram, et panem proventus terrae, quod pascerent pecora prato lato, quod boves et asini laborantes terram farraginem meram comederent, quod lux lunae esset sicut lux solis, et haec septupla, significent talia quae sunt Ecclesiae {9}, patet manifeste cuivis qui expendit; tum quod significent instructionem in veris et bonis fidei {10}; nam dicitur, `erunt oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audient verbum, dicendo, Haec via, ite in ea,' `doctores' enim sunt qui instruunt, et `via in (x)qua irent' est verum doctrinae et bonum vitae; quid autem singula in specie significant, patet a significatione `pluviae,' `seminis,' `proventus,' `terrae,' `pecorum,' `prati lati,' `boum et asinorum laborantium terram,' `farraginis quam comedent {11}'; tum (x)ex significatione `lucis lunae et solis,' ut et {12} `septupli' (c)et `septem {13} dierum'; et quia talia quae (o)sunt Ecclesiae, hoc est, quae doctrinae et vitae, per illa significantur, sequitur quod hoc fiet `in die quo Jehovah obligabit fracturam populi Sui, et sanabit vulnus plagae ejus'; `fractura populi' est falsum doctrinae ex improbitate doctorum, ex concupiscentiis, et ex aliis causis sensim irrepens, `vulnus plagae' est malum vitae inde. [8] Quia apud populum Israeliticum et Judaicum omnia erant repraesentativa caelestium et Divinorum, etiam erant agri et eorum proventus, tum vineae, oliveta, et omnes plantationes, ut et armenta et boves, praeter etiam montes, colles, valles, fluvii, et reliqua quae sensibus eorum obvia fuerunt; inde erat quod etiam talibus locupletati fuerint cum statuta et judicia custodiverunt et fecerunt, secundum promissiones passim in Verbo, ut apud Moschen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea custodiveritis et feceritis illa, dabo pluvias vestras in tempore suo, et dabit terra proventum suum, et arbor agri dabit fructum suum, Lev. xxvi [3,] 4:
et apud Sachariam, Vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum; unde fiet, quemadmodum fuistis maledictio inter gentes, eritis benedictio, viii 12, 13. [9] Contrarium {14} evenit quando colebant alios deos, nam tunc non amplius repraesentabant caelestia et Divina sed infernalia et diabolica; quapropter tunc non amplius fuit fertilitas, nec proventus, sed consumptio et vastatio, secundum haec apud Moschen, Si serviatis diis aliis, exardescet ira Jehovae contra vos; concludet caelum ut non sit pluvia, et terra non det proventum suum, Deut. xi [16,] 17:
et apud eundem, Cum pinguis factus est (x)Jeschurun, recalcitravit, et deseruit Deum; sacrificant daemonibus, diis quos non noverunt; quare ignis accensus est in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac consumet terram et proventum ejus, Deut. xxxii 15, 17, 22 {15}. [10] Ex his nunc patet quid significatur per `serere terram' et per `proventum ejus,' tum quoque unde id (o)quod significent; patet etiam quid per illa significatur in sequentibus his locis: apud Davidem, Jehovah ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccitatis in exitus aquarum; facit habitare ibi famelicos, ut serant agros, et plantent vineas, et faciant fructum proventus, Ps. cvii [35-]37:
apud eundem, Confitebuntur Te populi omnes; terra dabit proventum suum; benedicet nobis Deus, Ps. (x)lxvii 6-8 [A.V. 5-7]:
apud Moschen, Jehovah facit equitare populum Suum super excelsis terrae, et cibat proventu agrorum; sugere facit eum mel e rupe petrae, et oleum ex saxo petrae, Deut. xxxii (x)13. @1 ager in Verbo significet$ @2 recipiant IT$ @3 et plura$ @4 i sunt$ @5 , quae in Verbo, sint reales correspondentiae$ @6 super$ @7 secundum i juxta$ @8 pro$ @9 coelestia$ @10 d bonis et veris fidei i veris fidei et bonis vitae$ @11 comederent$ @12 tum$ @13 sex AIT$ @14 i autem$ @15 d 15 17, 22 i xxxii 22 A, xxxii 22 I$