Arcana Coelestia (Potts) n. 9276

Previous Number Next Number See English 

9276. `Et residuum eorum comedat fera agri': quod significet per illos cum iis qui in jucundis veri externi sunt, constat ex significatione `residui eorum,' nempe egenorum populi, quod sit quod ab illis relictum est, ita (o)quod post illos, hic autem per illos, quia agitur de conjunctione Ecclesiae cum illis qui in paucis veris (o)sunt, et hic cum illis qui in jucundis veri externi; quod conjunctio Ecclesiae cum his per illos fiat, videbitur infra; ex significatione `comedere' quod sit communicatio et conjunctio, ut mox supra n. 9275; et ex significatione `ferae agri' quod sint qui in jucundis veri externi, `bestiae' enim in Verbo significant affectiones veri et boni, `bestiae quae sunt gregis' affectiones veri et boni interni, et `bestiae quae armenti' affectiones veri et boni externi, `ferae' autem tales affectiones quae sunt veri maxime externi, nam hae (o)affectiones respective ad affectiones internas {1} sunt `ferae,' sunt enim affectiones sensualium, quae vocantur voluptates et jucunditates; quod sint jucunditates veri et non ita boni, est quia sensualia, quae cum mundo per corpus immediate communicant, vix aliquid ex bono spirituali trahunt, nam amores corporei et mundani ibi praecipue resident; quod `bestiae' in Verbo significent affectiones veri et boni, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, (x)719, 776, 1823, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 9090, quod `bestiae quae sunt gregis' significent affectiones veri et boni {2} interni, et `quae armenti' affectiones veri et boni {2} externi, n. 5913, 8937, 9135, quod sensualia communicent cum mundo, (o)et extrema sint, n. 4009, 5077, 5089, 5094, 5125, 5128, 5767, 6183, 6201, 6310, 6311, 6313, 6315, 6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7693, 9212, 9216; ex illis quae in his locis ostensa sunt, sciri potest quale est sensuale hominis respective ad interiora, quod nempe sit sicut fera. [2] {3} Agitur in hoc versu in sensu interno de illis qui in bono charitatis sunt, tum de illis qui in paucis veris et usque desiderant instrui, dein de illis qui in jucundis veri externi; haec tria genera (x) hominum constituunt Ecclesiam; qui in bono charitatis sunt, illi constituunt {4} internum Ecclesiae; qui autem in paucis veris et usque volunt instrui, ita qui in affectione veri sunt ex bono, illi externum Ecclesiae {5}; qui autem in jucundis veri externi sunt, illi extremi sunt, et quasi faciunt ambitum, et claudunt Ecclesiam. [3] Conjunctio caeli cum humano genere, hoc est, conjunctio Domini per caelum cum illo, fit per illos qui in bono charitatis sunt, ita per bonum charitatis, nam in illo Dominus est praesens, est enim Dominus ipsum illud bonum, quia procedit {6} ab Ipso; per illud bonum conjungit Dominus Se cum illis qui in affectione veri sunt, nam affectio veri est a bono, et bonum est, ut dictum, a Domino; per hos iterum est Dominus apud illos qui in jucundis veri externi sunt, nam jucunda apud illos sunt quoad maximam partem ex amoribus sui et mundi, et perparum ex bono spirituali trahunt; talis communicatio caeli cum homine est, hoc est, `talis' communicatio Domini per caelum cum illo, proinde talis {7} conjunctio. [4] Quod communicatio et conjunctio Domini cum humano genere talis sit, constat ex eo quod talis sit influxus apud quemlibet hominem Ecclesiae (per hominem Ecclesiae intelligitur ille qui in bono charitatis est (o)et inde in veris fidei a Domino, nam charitas ex qua fides est ipsa Ecclesia apud hominem, quia sunt a Domino {8}), nam Dominus {9} influit in illud bonum, (o)quod est internum ejus, et per illud in affectionem veri, (o)quod est externum ejus, et per eam affectionem {10} in jucunda veri externi, (o)quae sunt in extremis. [5] Sicut se habet cum homine Ecclesiae in particulari, ita quoque se habet cum Ecclesia in communi, hoc est, cum omnibus qui Ecclesiam Domini constituunt; causa quod ita sit, est quia universa Ecclesia coram Domino est sicut homo, nam caelum Domini, cum quo Ecclesia unum agit, est coram Ipso ut unus homo, ut constare potest ex illis quae de caelo ut Maximo Homine ad finem plurium capitum Geneseos ostensa sunt; {11} quia ita est, cum homine Ecclesiae in particulari similiter se habet, nam homo Ecclesiae in particulari est caelum, Ecclesia, et regnum Domini in minima effigie. [6] Cum Ecclesia porro se habet sicut cum ipso homine, quod duo fontes vitae apud illum sint, nempe COR et PULMO; notum est {12} quod primum vitae ejus sit cor, et secundum vitae ejus sit pulmo, et quod ex binis bis fontibus vivant omnia et singula quae in homine; cor Maximi Hominis, hoc est, caeli {13} et Ecclesiae, constituunt illi qui in amore in Dominum (x)sunt et in amore erga proximum, ita abstracte a personis amor Domini et amor proximi; pulmonem autem in Maximo Homine, seu caelo et Ecclesia, constituunt illi qui a Domino in charitate erga proximum et inde in fide sunt, ita abstracte a personis charitas et {14} fides a Domino; reliqua autem viscera et membra in Maximo illo Homine constituunt illi qui in bonis et veris externis sunt, ita abstracte a personis bona et vera externa, per quae introduci possunt vera (d)et bona interna; sicut nunc cor primum influit in pulmonem, et per illum dein a se in viscera et membra corporis; ita quoque Dominus per bonum amoris in vera interna, et per haec in vera et bona externa. [7] Ex his videri potest quod in terra omnino debeat esse Ecclesia et quod absque illa periret humanum genus, nam foret sicut homo cum moritur, quando pulmo et cor (x)desinunt moveri; ob quam causam etiam providetur a Domino ut semper in terris sit Ecclesia ubi Dominus revelatus est per Divinum Verum quod ab Ipso; Divinum illud (o)Verum in nostra tellure est Verbum. Quod ita sit, vix aliquis hodie credit quia non credit quod omne vitae hominis sit per caelum a Domino; opinatur enim quod vita {15} sit in ipso, et quod illa {16} subsistere possit absque nexu cum caelo, hoc est, per caelum cum {17} Domino, cum tamen ea opinio falsissima est. [8] Ex his nunc patet quomodo intelligendum est quod conjunctio sit per bonum charitatis cum illis qui in paucis veris et usque desiderant instrui, et per hos cum iis qui in jucundis veri externi (o)sunt, quae significantur per `intermissionem et dimissionem terrae anno septimo,' et quod tunc `comederent egeni populi (o)tui,' et `residuum eorum comederet fera agri.' Sed de illis quae supra memorata {18} videantur quae prius ostensa sunt, nempe quod caelum coram Domino sit sicut unus homo et quod ideo caelum dicatur Maximus Homo, n. 1276, 2996, 2998, 3624-3649, 3741-3751, 4218-4228: quod Ecclesia (o)Domini similiter, quia regnum Domini in terris est Ecclesia, quae unum agit cum regno Domini in caelis, n. 4060, (x)7396, 9216: quod homo Ecclesiae sit caelum et Ecclesia in particulari, n. 1900, (x)1902, 3624-3631, 3634, 3884, 4292, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057: [9] quod illi qui in amore in Dominum et in amore erga proximum (o)sunt constituant provinciam cordis in Maximo Homine, et qui in charitate et inde fide a Domino {19} (d)constituant provinciam pulmonis, n. 3635, 3883-3896: quod omne vitae hominis {20} influat per caelum a Domino, n. 2536, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3484, 3742, 3743, 4151, 5846, 5850, 5986, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996 {21}, 7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270, 7343, 8321, 8685, 8701, 8717, 8728, 9110, 9111, 9216: quod nexus sit caeli cum homine, n. 9216: et quod absque Ecclesia in terris periturum sit genus humanam, n. 468,637, 2853, 4545. @1 illas$ @2 boni et veri$ @3 i Quod ipsam rem attinet,$ @4 After Ecclesiae$ @5 i constituunt$ @6 quia est bonum procedens$ @7 i est$ @8 bonum charitatis est ipsa Ecclesia apud hominem, quia illud est a Domino, et quia est a Domino, etiam Dominus in illo$ @9 Dominus enim$ @10 perque hanc$ @11 i et$ @12 i, tum$ @13 seu Coeli$ @14 i inde$ @15 i hominis$ @16 haec$ @17 a IT$ @18 i sunt$ @19 fide charitatis$ @20 apud hominem$ @21 6985 ad 6996 IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church