9299. `Et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane': quod significet bonum cultus non (c)ex proprio sed a Domino semper novum, constat (c)a significatione `pernoctare' quod sit id quod ex proprio, nam per `noctem' in Verbo significatur malum et {1} falsum, n. 221, 709, 6000, 7776, 7851, 7870, 7947, ita quoque proprium, quia proprium hominis non est nisi quam malum et falsum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, (x)4328, 5660, 5786, 8480; ex significatione `adipis' seu pinguedinis, quod sit bonum amoris, de qua n. 353, 5943, hic bonum (x)amoris in cultu, quia dicitur adeps festi,' festum enim est cultus, n. 9286, 9287, 9294; et ex significatione `mane' quod sit Dominus et Ipsius adventus, ut constare potest ex illis quae de mane, n. 2405, 2780, (x)5962, 8426, 8427, 8812, ostensa sunt; inde hic per `mane,' ubi agitur de bono cultus non ex proprio, significatur id a (x)Domino semper novum. @1 i inde$