9303. `Ecce Ego mitto angelum ante te': quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione `mittere' (o)cum de Domino, quod sit procedere, de qua n. (x)6831, hic facere ut procedat, et ex significatione `angeli' quod sit qui procedit, nam angelus in lingua originali significat missum, inde est ejus vocis derivatio, et per `missum' significatur procedens, ut constare potest ex locis e Verbo n. (x)6831 citatis; inde patet quod per `angelum Jehovae' intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam hoc a Jehovah ut Patre procedit; Jehovah ut Pater est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est ipsum Esse, n. 3704, et procedens a Patre est Divinum Verum ex Divino illo Bono, ita Existere Divinum ex Esse Divino, hoc significatur hic per `angelum'; similiter apud Esaiam, Angelus facierum Ipsius (x)liberavit illos ob amorem suum, et indulgentiam suam; Hic redemit illos, et (x)assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, lxiii 9:
et apud Malachiam, Ecce subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, quem vos desideratis, iii 1, 2;
{1} ad templum Domini est ad Humanum Suum; quod id templum Ipsius sit, docet Ipse Dominus, apud Matthaeum (x)xxvi 61, et apud Johannem ii 19, 21, 22. [2] In Ecclesia dicitur quod ex tribus qui nominantur Pater, Filius, et Spiritus sanctus, unum Divinum, quod etiam Unus Deus vocatur, (x)existat; et quod a Patre procedat Filius, et a Patre per Filium procedat Spiritus sanctus; sed quid sit procedere seu exire adhuc ignoratur; angelorum ideae de eo prorsus differunt ab ideis hominum Ecclesiae qui de ea re {2} cogitaverunt; causa est quia ideae hominum Ecclesiae fundantur super tribus, sed angelorum super uno; quod ideae hominum Ecclesiae fundentur super tribus, est quia illi Divinum in tres personas distinguunt, et cuique specialia et particularia munia attribuunt; inde est quod quidem dicere possint quod Deus unus sit, sed nusquam cogitare aliter quam quod tres sint, qui per unionem quam mysticam vocant unum sunt; sed sic quidem cogitare possunt quod unum Divinum sit, non autem quod unus Deus sit, in cogitatione enim est Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus; unum Divinum est unum per consensum et sic unanimum, sed unus Deus est prorsus unus. [3] Qualis idea seu qualis cogitatio est {3} homini Ecclesiae de uno Deo, apparet manifeste in altera vita, unusquisque enim cogitationis suae ideas secum fert; idea seu cogitatio eorum est quod tres dii sint sed quod non ausint dicere deos, verum Deum; etiam pauci unum {4} ex tribus faciunt per unionem, aliter enim cogitant de Patre, aliter de Filio, et aliter de Spiritu sancto; inde patuit qualem fidem Ecclesia habet de omnium essentialissimo, quod est ipsum Divinum; et quia cogitationes quae (o)sunt fidei, et affectiones quae (o)sunt amoris, conjungunt et separant omnes in altera vita, ideo illi qui extra Ecclesiam nati fuerunt, et crediderunt in unum Deum, fugiunt illos qui intra Ecclesiam, dicentes quod non credant in unum Deum sed in tres deos; et quod qui non credunt in unum Deum sub Humana forma, in nullum Deum credant, quoniam cogitatio eorum effundit se absque determinatione in universum, et sic labitur in naturam, quam sic loco Dei agnoscunt. Cum quaeritur quid intelligunt per procedere cum dicunt Filium procedere a Patre, et Spiritum sanctum (c)a Patre per Filium, respondent quod procedere sit vox unionis et quod involvat mysterium illud; sed idea cogitationis de eo, cum explorata, non fuit alia quam solius vocis, et nullius rei. [4] Verum angelorum ideae de Divino, de Trino, deque procedere, prorsus differunt ab ideis hominum Ecclesiae, ex causa, ut supra dictum (o)est, quia ideae cogitationis angelorum fundantur super uno, at ideae cogitationis hominum Ecclesiae super tribus; angeli cogitant, et quod cogitant credunt, quod unus Deus sit et Ille Dominus, et quod Humanum {5} sit ipsum Divinum in forma, et quod sanctum procedens ab Ipso sit Spiritus sanctus, ita quod Trinum sit, sed usque Unum. [5] Hoc ad captum sistitur per ideam de angelis in caelo; angelus ibi apparet in forma humana, sed usque sunt tria apud illum quae unum faciunt; est internum ejus, quod non coram oculis apparet: est externum quod apparet, et est sphaera vitae affectionum et cogitationum ejus, quae ab illo ad distantiam exundat, inde qua videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2489, 4464, 5179, 6206 fin., 7454, 8063, 8630;(n) haec tria faciunt unum angelum; sed angeli sunt finiti et creati, Dominus autem Infinitus et Increatus; et quia de Infinito non ab ullo homine, ne quidem ab angelo, aliqua idea potest haberi quam ex finitis, ideo tale exemplum licet sistere ut illustretur quid sit Trinum in Uno, et (x)quod Unus Deus sit, et quod Ille sit Dominus, et non alius. Videantur porro quae de his prius ostensa sunt in locis n. 9194 et (x)9199 citatis. @1 i veniet$ @2 eo$ @3 After Ecclesiae$ @4 After tribus$ @5 i Ipsius$