Arcana Coelestia (Potts) n. 9313

Previous Number Next Number See English 

9313. `Inimicum agam in inimicos tuos': quod significet quod Dominus avertet omnia falsa ex malo, constat ex significatione inimicum agere' cum de Jehovah aut {1} Domino, quod sit avertere, de qua sequitur, et ex significatione `inimicorum tuorum' quod sint falsa ex malo, haec enim sunt `inimici' in sensu spirituali, quia continue infestant, oppugnant, et conantur destruere vera ex bono, sunt enim opposita. Quod `inimicum agere' cum de Jehovah seu Domino, sit avertere, (o)nempe falsa ex malo, est quia Dominus nusquam agit inimicum, est enim ipsa Misericordia et ipsum Bonum, (c)ac in ipsam Misericordiam et in ipsum Bonum non cadere potest inimicitia, ne quidem contra falsum et malum; sed falsum et malum agunt inimicitiam contra bonum et verum, hoc est, illi qui in falso et malo sunt contra illos qui in vero et bono; et quia illi semet destruunt cum hos destruere conantur, inde est quod appareat sicut Dominus inimicum agat, cum tamen solum in tuto ponit suos: ex his patet quomodo intelligendum quod per `inimicum agere' cum de Domino significetur avertere (o)falsa ex malo; quomodo cum hoc arcano (t)porro se habet, videantur quae n. 4299, 7643, 7679, 7710, 7926, 7989, (a)8137, 8146, (x)8265, 8945, 8946, ostensa sunt. @1 seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church