9365. Qui in mundo magna spirant et multa cupiunt, in persuasivo quod verum sit quod doctrina Ecclesiae docet, fortiore sunt quam qui non magna spirant et multa cupiunt; causa est quia doctrina Ecclesiae est illis modo medium ad suos fines, et quantum cupiuntur fines, tantum amantur media, et quoque creduntur.