Arcana Coelestia (Potts) n. 9380

Previous Number Next Number See English 

9380. `Et populus non ascendet cum illo': quod significet plane non conjunctionem cum externo absque interno, constat ex significatione `ascendere' quod sit conjunctio, ut supra n. 9373, hic non conjunctio, quia dicitur `non ascendet'; quod sit cum Verbi sensu externo absque interno, est quia filii Jacobi, qui hic sunt `populus,' in externo absque interno erant, videatur n. 3479, 4281, 4293, 4307, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, (x)4899, 4903, 4911, 4913, 6304, 8588, 8788, 8806, 8871. Quod in externo absque interno essent, patet manifeste ex cultu vituli aurei post quadraginta abhinc dies; aliter fecissent si simul in interno fuissent, hoc est, in bono amoris et fidei in Jehovam, hoc enim est internum; qui per hoc conjuncti sunt, illi non discedere possunt ad cultum idoli, cor enim procul ab illo est; et quia populus ille non aliter conjunctus fuit Domino quam per externa, per quae repraesentarent interna, ideo dicitur quod `populus' non ascendet{1},' per quae significatur plane non conjunctio cum externo absque interno; {2}repraesentationes quae absque cognitione, fide, et affectione interiorum quae repraesentantur, conjungunt rem, non autem personam. 2 Similiter se habet cum illis qui in {3}solo sensu litterali Verbi manent et nihil doctrinale inde colligunt; sunt enim separati a sensu interno, (d)nam sensus internus est ipsum doctrinale; conjunctio Domini cum externis Verbi est per interiora ejus; quare si interiora separata sunt, non alia cum externis conjunctio Domini datur quam sicut cum gestu corporis absque corde concordante. Similiter quoque se habet cum illis qui doctrinam suae Ecclesiae quoad singula perfecte sciunt, et usque illa non applicant ad vitam; illi etiam in externis sunt absque interno, nam vera doctrinae sunt extra apud illos cum non inscripta sunt eorum vitae; quod cum horum veris non sit conjunctio Domini, est quia Dominus intrat per vitam hominis in ejus fidei vera, ita per animam quae inest veris{4}.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church