Arcana Coelestia (Potts) n. 9422

Previous Number Next Number See English 

9422. `Sedete nobis in hoc': quod significet ut in illo maneant constat ex significatione `sedere in hoc,' nempe loco, seu sub monte quod sit manere in sensu externo; `sedere in loco' est manere in statu suo, et `sub monte' est in sensu externo Verbi; per `sedere' enim significatur manere, ut constabit a sequentibus; per `locum' significatur status, et per `montem {1} Sinai' significatur lex seu Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum, n. 9420; per `cacumen ejus,' ubi Jehovah {2}seu Dominus, Exod. xix 20, significatur supremum seu intimum legis seu Verbi, n. 8827, {3}per `reliqua (x)montis quae infra cacumen,' significatur internum legis seu Verbi, quale est in caelo, et per illa quae infra montem, ubi seniores et populus, significatur externum legis seu Verbi, quod est sensus ejus externus; ita in Verbo repraesentantur intima, interiora, et exteriora rerum, quae per {4}montem significantur, hic intima, interiora, (c)ac exteriora legis seu Verbi, quoniam `mons Sinai' significat legem seu Verbum, n. 9420; inde patet quod per `sedete nobis in hoc' significetur ut maneant in sensu externo. Quod dicatur sedere, est quia `sedere' significat permanere in 2 statu; progressiones enim a loco in locum significant mutationes status interiorum, ut constare potest ex illis quae n. 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381, ostensa sunt; inde `sessiones' significant permansiones {5}in statu interiorum; {6} quia `sessiones' talia significant, ideo apud filios Israelis inter ritualia receptum fuit sedere, cum repraesentarent statum {7}interiorum permanentem, ut in Libro Judicum, Venerunt filii Israelis Bethelem, (c)ac fleverunt, (c)et sederunt ibi coram Jehovah, et jejunarunt in die isto usque ad vesperam, xx 26:

et alibi, Venit populus Bethelem, et sederunt ibi usque ad vesperam coram Deo, et sustulerunt vocem suam, et fleverunt fletu magno, xxi 2;

per `sedere' ibi significatur permanentia in statu doloris. Inde constare potest cur dicitur `sedere' et quid involvit in 3 sequentibus locis, ut apud Davidem, Jehovah, Tu cognovisti sedere meum et surgere meum; intellexisti cogitationem meam e longinquo, Ps. cxxxix 2:

apud Jeremiam, Domum convivii non intrabis ad sedendum cum illis, xvi 8:

apud Micham, Tunc stabit et pascet in robore Jehovae , in excellentia nominis Jehovae Dei sui; et sedebunt, v 3 [A. V. 4]:

apud Esaiam, Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede super terra, sede in silentio, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum: dicit in corde suo, Non sedebo vidua, xlvii 1, 5, 8:

similiter alibi, ut sedere in tenebris, Esai. xlii 7; sedere in consilio, et sedere solitarius, Jer. xv 17; sedere ad dextram et ad sinistram, Matth. (x)xx 21, pro manere in statu potentiae super alios; sedere a dextris potentiae Dei, Matth. xxvi 63, 64; Marc. xvi 19; ubi de Domino; pro Divina omnipotentia permansura in aeternum. @1 i enim$ @2, hoc est,$ @3 per illa quae infra cacumen, et usque in monte,$ @4 montes$ @5 in statu altered to status interioris$ @6 i et$ @7 interiorem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church