9458. `Loquere ad filios Israelis': quod significet Ecclesiam repraesentativam, constat ex {1}repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint Ecclesia, {2} in specie Ecclesia spiritualis, de qua n. 8805, 9340; hic autem Ecclesia repraesentativa, quia agitur de talibus quae repraesentarent {3}sancta Ecclesiae, et caeli, prout de arca, propitiatorio, cherubis, mensa super qua panes facierum, candelabro; et in sequentibus de tabernaculo, vestibus Aharonis, {4}de altari et sacrificiis, quae omnia erant repraesentativa; quod per `filios Israelis' significetur Ecclesia spiritualis, est quia illa repraesentabatur per illos. Ast quod apud populum illum Ecclesia repraesentativa non institui potuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4311, (t)4444, 4500, 6304, 7048, 9320. @1 significatione$ @2 i et$ @3 coelum, et sancta bona et vera Ecclesiae$ @4 Before sacrificiis$