Arcana Coelestia (Potts) n. 9466

Previous Number Next Number See English 

9466. `Et hyacinthinum': quod significet caelestem amorem veri, constat ex significatione `hyacinthini' quod sit caelestis amor veri; quod `hyacinthinum' id sit, est quia coloris caelestis est, et per illum colorem significatur verum ex origine caelesti, quod est verum ex bono amoris in Dominum; hoc bonum in intimo caelo regnat, et sistit in medio seu secundo caelo colorem purpureum et hyacinthinum; ipsum bonum colorem purpureum, ac verum inde colorem hyacinthinum; colores enim in altera vita, inque ipso caelo, apparent pulcherrimi, et omnes originem ex bono et vero ducunt; sphaera enim affectionum boni et veri sistitur sensibilis coram oculis angelorum et spirituum etiam per colores, et specifica per objecta varie colorata, et quoque coram naribus per odores; omne enim caeleste quod boni, et spirituale quod veri, repraesentatur in inferioribus caelis per talia quae apparent In natura, sic coram ipsis sensibus externis spirituum et angelorum ibi; quod sphaerae affectionis {1}boni et veri sistantur visibiles per colores, est causa quia colores {2} sunt modificationes lucis caelestis, ita intelligentiae et sapientiae, videatur n. 4530, 4677, 4742, 4922. 2 Inde nunc est quod inter illa quae colligerentur ad tabernaculum et ad vestes Aharonis, essent hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, pelles arietum rubrorum; nam per tabernaculum repraesentabatur caelum Domini, et per illa ex quibus constructum et contextum erat, repraesentabantur caelestia et spiritualia, quae sunt boni et veri similiter per vestes Aharonis, n. 9457; inde est quod velum, intra quod arca testimonii, ex hyacinthino, purpura, {3} coccineo dibapho, {4}e byssino textum esset, Exod. xxvi 31, pariter tegumentum pro ostio tentorii, ibid. vers. 36, ut et tegumentum {5}portae atrii, Exod. xxvii 16; tum quod loramenta super ora aulaei essent ex hyacinthino, Exod xxvi 4; inde etiam erat quod ephodus esset ex auro, hyacinthino, purpura, (x)coccineo dibapho, et byssino {6}intertextis, et quoque pectorale judicii, Exod. xxviii 6, 15. 3 Per `hyacinthinum' significatur amor caelestis veri, et per `veste ex hyacinthino' cognitiones veri ex illo amore apud Ezechielem, Byssus (x)in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esse tibi in signum; hyacinthinum et purpura ex insulis (x)Elischa fuit tegumentum tuum: negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus hyacinthini (x)et acupicto, et cum thesauris vestium pretiosarum, xxvii 7, 24;

ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni, n 1201; scientia et intelligentia inde describitur per `acupicturam ex Aegypto, et per `hyacinthinum et purpuram ex insulis (x)Elischa; `acupictura ex Aegypto' est scientificum veri, `hyacinthinum et purpura ex insulis 4 (x)Elischa' est intelligentia veri et boni: apud eundem, Duae mulieres, filiae unius matris, in adolescentia scortatae sunt in Aegypto, Ohola et Oholiba: scortata est Ohola sub Me, et dilexit Assyrios propinquos, (x)vestitos hyacinthino, praefectos et duces, equites equitantes equis, xxiii [2-] 6;

`Ohola' pro Samaria, et `Oholiba' pro Hierosolyma; `Samaria' ibi est Ecclesia spiritualis perversa, `scortari in Aegypto' est falsificare vera per scientifica, {7}'diligere Assyrios propinquos' pro amare ratiocinationes inde, `vestiti hyacinthino' pro apparentiis veri ex bono, 5 quia ex sensu litterali Verbi perverse explicato: similiter apud Jeremiam, Argentum extensum e Tharschisch adfertur, et aurum ex Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris, hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota, x 9;

ibi de idolis domus Israelis, per quae significantur doctrinalia falsa, confirmata {8}ex sensu externo Verbi male explicato, n: (x)9424; `opus fabri et manuum conflatoris,' tum `opus sapientum tota' {9}pro quod ex propria intelligentia; `argentum ex Tharschisch, et aurum ex Uphaso' est verum et bonum apparens in externa forma, quoniam ex Verbo; similiter `hyacinthinum et purpura quae vestis': apud Johannem, 6 Vidi equos in visione, et sedentes super iis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos, et sulfureos, a quibus occisi sunt tertia pars hominum, Apoc. ix 17 [,18];

`equi et sedentes super illis' pro inverso (c)et perverso intellectu veri, `thoraces ignei, hyacinthini, et sulfurei' pro defensione falsorum quae ex malis amorum diabolicorum; hic itaque `ignis' pro infernali amore mali, et `hyacinthinum' pro infernali amore falsi, ita in sensu opposito, pleraque enim in Verbo etiam oppositum sensum habent. @1 veri et boni$ @2 i ibi$ @3 i et$ @4 tum$ @5 a porta$ @6 intertexto$ @7 diligere Assyrios propinquos vestitos hyacinthino est pro ratiocinia inde et apparentia sicut vera quae sunt ex origine coelesti, cum tamen essent falsa ex malo$ @8 ex sensu externo altered to per sensum externum$ @9 d pro i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church