947. GENESEOS CAPUT NONUM Continuatio de Infernis Hic de aliis Infernis, quae a prioribus distincta sunt
Qui dolosi sunt, et omnia per dolosas machinationes se obtinere posse putant, et se confirmarunt in vita corporis ex eo quod talia successerint iis, ii habitare sibi videntur in tonna quadam ad sinistrum quae vocatur 'tonna infernalis,' super quam tegumentum, et extra orbiculus super basin pyramidalem, quem putant esse universum quod spectent et gubernent; ita prorsus iis apparet: qui eorum innocentes dolose persecuti sunt, ibi sunt per saecula; alibi dictum quod quidam ibi jam per viginti saecula {1} manserint: cum emittuntur, talem phantasiam habent quod putent universum esse orbem quendam, quem circum ambulant et pedibus calcant, se deos universi credentes: aliquoties mihi visi, et cum iis de phantasia eorum locutus, sed quia tales fuerunt in mundo, non potuerunt abduci. Percepi etiam aliquoties quam subtili dolo pervertere possent cogitationes, et flectere momento aliorum, et substituere alia, sic ut vix potuisset cognosci quod ab iis; et hoc tali natura ut incredibile sit; qui quia tales, nusquam admittuntur ad homines, nam venena ita clandestine et latenter infundunt, ut non appercipi possit. @1 Saeculum= 10 anni (see n. 433).$