Arcana Coelestia (Potts) n. 9480

Previous Number Next Number See English 

9480. `Ut habitem in medio illorum': quod significet inde praesentiam Domini in Ecclesia repraesentativa, constat ex significatione `habitare in medio' cum de Domino, quod sit praesentia Ipsius, nam per `habitare' significatur esse et vivere, n. 1293, 3384, 3613, 4451, inde `habitare in medio' est esse et vivere praesens; quod sit in Ecclesia repraesentativa,est quia praesentia Domini apud illum populum non fuit in internis, quae sunt amoris et fidei, sed solum in externis, quae repraesentabant illa interna; qualis illa praesentia {1}fuerit, videatur n. 4311, et quae citata n. 9320 fin., 9380. @1 i Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church