9482. `Et formam omnium vasorum ejus': quod significet repraesentativum omnium caelestium et spiritualium quae {1}a Domino, constat ex significatione `formae' quod sit repraesentativum, ut nunc supra n. 9481, et ex significatione `vasorum' quod sint vera, de qua n. 3068, 3079, 3316, 3318, hic caelestia et spiritualia quae a Domino, nam per `vasa' {2} intelliguntur omnia quae in tabernaculo erant et constituebant illud, per quae significantur {3} caelestia et {3} spiritualia, cum per ipsum tabernaculum significatur caelum ubi Dominus, n. 9479, et per testimonium, quod in arca, Ipse Dominus. @1 ab Ipso cp n. 9478$ @2 i hic$ @3 i Divina$