9487. `Duo cubiti et dimidius longitudo ejus': quod significet omne quoad bonum, constat ex significatione `duorum et dimidii' quod sit multum et plenum, {1}et cum de Divino, quod sit omne; quod duo et dimidium {2}sit multum et plenum, est quia is numerus simile significat cum quinque, cum decem, cum centum, et cum mille, duplum enim duorum et dimidii sunt quinque, et duplum quinque sunt decem, et decies decem sunt centum; numeri enim duplicati et multiplicati simile cum simplicibus a quibus sunt significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod numerus quinque sint multum et plenum, videatur n. 5708, 5956, 9102, quod similiter decem, n. 3107, 4638, quod etiam centum, n. 2636, 4400, et mille, n. 2575, 8715; inde est quod illi numeri cum de Divino, sint omne; et ex significatione `longitudinis' 2 quod sit bonum, de qua n. 1613, 8898; quod `longitudo' in Verbo significet bonum, et `latitudo' verum, {3}videri potest paradoxon, sed usque ita est; hoc ducit causam ex eo quod omnia et singula in Verbo significent talia quae caeli et quae Ecclesiae sunt, ita quae se ad bonum amoris et ad verum fidei {4}referunt; de his non aliquid spatii, quale involvit longitudo et latitudo, praedicari potest, sed pro spatio status esse, qui est status boni, et inde status existere qui est status veri; in caelo etiam spatia sunt apparentiae ex statibus illis, n. 4882, 9440; {5}ex quibus constare potest quod res per mensuras et dimensiones significentur apud Ezechielem, xl-(x)xlviii, ubi agitur de novo templo et de nova terra; {6}consequenter hic ubi agitur de arca, de habitaculo, et de atrio, de mensis ibi, et de {7}altaribus; similiter de templo (d)Hierosolymae; et {8} per quod sancta Hierosolyma descendens {9}e caelo esset quadrangularis, ejus longitudo tanta quanta latitudo, Apoc. xxi 16, et {10} Sach. ii 5, 6 [A.V. 1, 2]; per Hierosolymam enim significatur Nova Ecclesia, et per mensurationem ejus quoad longitudinem qualitas boni, et quoad latitudinem qualitas veri. Quod per `latitudinem' significetur verum, patet manifeste apud 3 Davidem, {11}In angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. (x)cviii 5:
apud eundem, Stare fecisti in latitudine pedes meas, Ps. xxxi 9 [A. V. 8]:
apud Esaiam, Erunt extensiones alarum Aschuris plenitudo latitudinis terrae, viii 8:
{12}apud Habakuk, Ego suscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, i (x)6;
`ambulare in latitudines terrae' cum de Chaldaeis, est destruere vera fidei. @1 at$ @2 sint$ @3 apparere potest sicut$ @4 Before ad bonum$ @5 inde constare potest, quid per dimensiones significatur$ @6 et quid per dimensiones$ @7 altari$ @8 i quid$ @9 de$ @10 i quod angelus, in cujus manu funiculus ad metiendam Hierosolymam, quanta longitudo ejus et quanta latitudo ejus,$ @11 Ex$ @12 i et$