Arcana Coelestia (Potts) n. 9489

Previous Number Next Number See English 

9489. `Ac cubitus et dimidius altitudo ejus': quod significet plenum quoad gradus, constat ex significatione `cubiti et dimidii' quod sit plenum, de qua mox supra n. 9488, et ex significatione `latitudinis' quod sit gradus quoad bonum et quoad verum; quod altitudo id sit, est quia omne bonum et inde verum procedit ex Domino, et Dominus est in altissimo, et ideo vocatur Altissimus, n. 8153, est enim Sol caeli, n. 5097, 8812, et Sol est supra caelos, et est centrum a quo universum caelum quod {1} infra est existit et subsistit; omnes altitudines in caelo a Sole ejus ut centro sunt differentiae boni et inde veri; inde qui in intimo caelo sunt, propiores Domino sunt quia in bono amoris in Ipsum, ita in bono prae reliquis; qui in caelo medio sunt distant inde magis, quia in bono inferiore sunt, et magis adhuc qui in caelo ultimo; qui autem in inferno sunt, prorsus Domino remoti sunt, quia in malo et inde falso; hi ne quidem spectant ad Solem, sed retro a Sole; quapropter apparent, cum inspiciuntur a angelis, in situ inverso, pedibus sursum et capite deorsum. Quoniam jam distantiae et spatia in altera vita sunt apparentiae secundum status boni et inde veri, n. 9440, {2}ideo `altitudo' in spirituali sensu significat gradus quoad bonum et quoad verum, seu gradus ab Altissimo, Qui est Dominus, ita ipsum Divinum Bonum. 2 {3}Inde constat quid per `altitudinem' significatur in sequentibus his locis, ut apud Jeremiam, Venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae; et erit anima eorum sicut hortus irriguus, xxxi 12;

ibi `altitudo Zionis' pro {4}bono caelesti, quod est bonum supra bonum spirituale; quia altitudo est bonum, ideo dicitur quod confluent a bonum Jehovae: apud Ezechielem, Aschur cedrus in Libano, alta facta est altitudo ejus, et longi facti rami ejus per aquas multas; pulchra fuit magnitudine sua, longitudine ramorum suorum, xxxi [3,] 5, 7;

`Aschur' pro rationali illustrato, `cedrus in Libano' pro Ecclesia 3 spirituali, `altitudo ejus' pro gradu {5} boni: apud eundem, In monte altitudinis Israelis plantabo illum, xvii 23:

{6}et apud eundem, In monte sanctitatis Meae, et in monte altitudinis Israelis, servient Mihi omnis domus Israelis, xx 40;

`mons altidudinis Israelis' pro summo gradu boni et inde veri apud illos qui ab Ecclesia spirituali. Quoniam pleraque in Verbo sensum oppositum habent, ita quoque altitudo, et in eo sensu significat malum amoris sui, ita elationem animi, ut Esai. xiv (x)14; Ezech. xxxi 10, 14, xxxii 5; Amos ii 9; Dan. iv 8, 17 [A.V. 11, 20]; et (d)pluries alibi. (m)Quod altitudo sit gradus quoad bonum et inde verum, est etiam causa quia `altum' significat internum, et bonum secundum gradus versus interiora perfectus est; quod `altum' sit internum, videatur n. 1735, 2148, 4210, 4599.(n) @1 i longe$ @2 inde constare potest, quod altitudo in spirituali sensu significet$ @3 Simile$ @4 gradu intimo boni, quapropter etiam$ @5 i ejus$ @6 at IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church