Arcana Coelestia (Potts) n. 9491

Previous Number Next Number See English 

9491. `Ab intra et ab extra obduces illam': quod significet ubivis, constat a significatione `ab intra et ab extra' quod sit ubivis, nempe circumcirca, nam dicitur `obduces illam'; intus enim erat lignum schittim, quod obducebatur auro, et per `lignum schittim' significatur ipsum bonum procedens a Divino Humano Domini, n. 9472, 9486; {1}ab extra autem et ab intra erat aurum, per quod etiam significatur bonum, sed tale quod coram sensu apparet; ita respective externum. Per ubivis circum circa ab intra et ab extra, cum de caelo, quod per arcam significatur, intelligitur caelum in communi, et {2}omnis societas caelestis in particulari; caelum in communi est ab extra, et societates {3}caelestes sunt ab intra, quia {4} sunt intra caelum. @1 extus autem circumcirca, tam ab intra quam extra$ @2 quoque societates coelestes$ @3 in particulari$ @4 i hae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church