Arcana Coelestia (Potts) n. 9494

Previous Number Next Number See English 

9494. `Et dabis super quattuor angulos [ejus]': quod significet firmitudinem, constat ex significatione `angulorum' quod sint robur et firmitudo; quod anguli id sint, est quia ibi est maxima resistentia, et quoque connexio totius. Quia angulus est robur et firmitudo, qualis est Divini Veri ex Divino Bono, ideo Dominus vocatur `lapis anguli': apud Davidem, Lapis quem rejecerunt architecti factus est in caput anguli, Ps. cxviii (x)22; Matth. xxi 42:

et apud Sachariam, Ex Jehudah erit angularis, ex eo clavus, et ex eo arcus belli, x 4:

tum apud Esaiam, Dominus Jehovih fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae, xxviii 16;

similiter `angulus' pro firmitudine doctrinae ex vero quod ex bono:

apud Jeremiam, 2 Nec sumant de te lapidem pro angulo, ac lapidem fundamentorum, li 26. Quia per `angulos' significatur firmitudo, ideo cornua posita fuerunt super quattuor angulis {1}altaris, de quibus ita apud Moschen, Facies cornua altaris super quattuor angulis ejus, ex ipso erunt cornua ejus, Exod. xxvii 2;

quod `cornua' sint potentia veri ex bono, ita robur et firmitudo, videatur n. 2832, (x)9081. Per `angulos' etiam significatur robur et potentia apud Jeremiam, 3 Ignis exivit e Chesbone, qui comedit angulos Moabi, xlviii 45:

et apud Moschen, Orietur stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi, Num. xxiv 17;

`Moabus,' cujus potentia destrueretur, pro illis qui adulterant bona Ecclesiae, n. 2468, `anguli' eorum pro potentia falsi ex adulteratis bonis. {2}Quia anguli sunt potentia et robur, ideo illi qui non in potentia veri ex bono sunt vocantur abscissi anguli, Jer. ix 25 [A.V. 26], xxv 23. Quid per `angulos' significatur cum per illos intelliguntur plagae seu venti, videatur infra n. 9642. @1 Before posita$ @2 inde vocantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church