9503. `Et dabis ad arcam testimonium': quod significet Divinum Verum, quod est Dominus in caelo, constat ex significatione `arcae' quod sit caelum, de qua supra, et ex significatione `testimonii' quod sit Divinum Verum, ita Dominus in caelo, de qua sequitur; quod Divinum Verum sit Dominus in caelo, est quia Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, {1}utrumque enim procedit ab Ipso, et quod ab Ipso procedit est Ipse; inde est quod Dominus sit caelum; Divinum enim Verum quod ab Ipso, et recipitur ab angelis, facit caelum {2};inde {3} est quod angeli quo perfectius recipiunt Divinum Verum quod a Domino, ita Dominum, eo perfectiones formae humanae sint, et tandem ita perfectae ut pulchritudo excedat fidem; {4}qui visurus, sicut ego, obstupescet; sunt enim {5} amores caelestes et charitates in forma, quae (t)est forma vere humana; causa quod angeli formae humanae sint, est quia Divinum in caelo est Dominus, et qui recipiunt Divinum Verum in bono ab Ipso sunt ejus imagines. Quod significationem testimonii attinet, distinguitur in Verbo 2 inter leges, statuta, judicia, praecepta, testimonia, verba, mandata, veritates, {6}(x)foedera, ut constare potest ex plurimis locis {7}; imprimis apud Davidem in Ps. cxix, ubi omnia illa nominantur, ac testimonia vers. 2, 14, 31, 46, 59, 88, (x)99, 111, (x)119, 125, 138, 144, 168, pariter alibi apud eundem, Lex Jehovae perfecta recreans animam, testimonium Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae recta laetificantia cor; praeceptum Jehovae purum illuminans oculos; judicia Jehovae veritas, justa sunt simul, Ps. xix 8-10 [A.V. 7-9];
et quoque apud Moschen, Deut. iv 45, vi 17, 20; {8}tum apud Jeremiam xliv 23; et alibi pluries; ex illis constare potest quod `testimonium' sit Divinum Verum, quod testatur de Domino, ita Verbum; nam id in sensu supremo agit de solo Domino, et inde in sensu interno {9} testatur de Ipso, hoc est, docet Ipsum, ac vera quae fidei (c)et bona quae amoris, quae ab Ipso; in hoc sensu dicitur etiam `testimonium' in Apocalypsi, Qui occisi propter Verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant, vi 9:
et alibi, Vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii sui, xii (x)11;
`sanguis Agni' est Divinum Verum procedens a Domino, n. 7846, 7877, 9127, 9393, et `verbum testimonii' est Divinum Verum receptum ab homine; similiter ibi xii 17, xix 10. 3 Quod {10} Divinum Verum procedens a Domino {11}testimonium dicatur, ex eo quod testetur de Domino, constat ab Ipsius Domini verbis apud Johannem, Qui e caelo venit, supra omnes est; quod vidit et audivit, hoc testatur; quisquis accipit Ipsius testimonium, obsignavit (x)quod Deus verax sit, iii 31-33:
{12}apud eundem, Ego sum Qui testor de Me Ipso, et testatur de Me Qui misit Me, Pater, viii 18:
apud eandem, Scrutamini Scripturas, atqui illae sunt quae testantur de Me, v 39:
et apud eundem, Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me, xv 26, 27; ex his constat quod Divinum Verum dicatur testimonium, ex eo quod testetur de Domino; {13}id Verum est Verbum, nam Verbum in supremo sensu, ut supra dictum est, agit de solo Domino; inde Verbum est Divinum, et inde ejus sanctum. Etiam decem Verba seu Lex quae promulgata e monte Sinai, et inscripta binis tabulis, et reposita in arca, est quae hic vocatur testimonium; quod illa Lex significet Verbum seu Divinum Verum procedens a Domino in omni complexu, videatur n. 9416. 4 Quod Dominus sit a Quo Divinum Verum, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum, Dixit Pilatus, An rex tu es? respondit Jesus, Tu dicis, Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem veritati, Joh. xviii 37;
per `regem' in sensu interno significatur Divinum Verum, {14} videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, (x)4966, 5044, 5068, 6148; quapropter {15}dixit, Rex sum Ego, et in hoc natus sum, ut testimonium dem veritati, {16}hoc est, quod Ipse sit Divinum Verum. Ex his nunc patet quod per `testimonium' in arca significetur Divinum Verum, ita Dominus in caelo. @1 quod enim ab Ipso procedit$ @2 i, non autem quod procedit a proprio alicujus angeli$ @3 i quoque$ @4 vidi et obstupui$ @5 i tunc$ @6 foedus$ @7 i ibi$ @8 et$ @9 i ubivis$ @10 Testimonium sit$ @11 i, et id$ @12 After v 39$ @13 et quod id sit Verbum, quoniam id$ @14 i ut$ @15 dicit Dominus$ @16 quod nempe$