Arcana Coelestia (Potts) n. 9506

Previous Number Next Number See English 

9506. `Et facies propitiatorium auro puro': quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris, constat ex significatione `propitiatorii' quod sit mundatio a malis seu remissio peccatorum, consequenter auditio et receptio omnium quae cultus, de qua sequitur, et ex significatione `auri' quod sit bonum {1} amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914. Quod `propitiatorium' sit mundatio a malis et remissio peccatorum, constat a locis in Verbo ubi propitiatio seu expiatio dicitur; quod etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, est quia illi qui propitiati seu expiati sunt, hoc est, mundati a malis, solum audiuntur, et cultus eorum recipitur a Domino, non autem qui in malis sunt, hoc est, qui non expiati seu propitiati; ideo quoque Aharoni non licuit accedere ad propitiatorium priusquam se et populum mundaverit et expiaverit. 2 Quod inde `propitiatorium' sit auditio et receptio omnium quae cultus, etiam constat ex eo quod Jehovah cum Mosche locutus sit super propitiatorio inter cherubos; quod sit {2}cultus ex bono amoris qui recipitur, est quia nemo in caelum admittitur, ita non ad Dominum, quam qui in bono est, nempe in bono amoris in Dominum, ac in bono charitatis erga proximum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9227, 9230, 9274, proinde non auditur ac cultus ejus recipitur; ideo etiam super propitiatorio erant cherubi, nam per 'cherubos' significatur custodia et providentia ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris, {3}ita ne aliqui in caelum intrent nisi qui in bono sunt, {4}tum quoque, ne illi qui in caelo sunt adeantur et laedantur ab illis qui in inferno. Ex his constare potest quid {5}significavit quod propitiatorium esset super arca, et quod super propitiatorio cherubi, et quod propitiatorium, ut et cherubi, essent ex puro auro; aurum enim significat bonum amoris, et arca caelum ubi Dominus. Quod `propitiatorium' significet mundationem a malis, {6}ita 3 remissionem peccatorum, constat ex locis in Verbo ubi `propitiatio' seu `expiatio' dicitur, ut apud Davidem, Jehovah, expia peccata nostra propter nomen Tuum, Ps lxxix 9:

apud eundem, Ipse misericors expiavit iniquitatem, Ps. lxxviii 38:

apud eundem, Expiabis me hyssopo, et mundus fiam, lavabis me, et prae nive dealbabor, Ps. li 9 [A.V. 7]:

apud Esaiam, Veniet super te malum, quod non scies deprecari cadet super te calamitas quam non poteris expiare, xlvii 11:

et apud Moschen, Cantate, gentes, populus Ejus, qui sanguinem servorum Suorum ulciscetur, et expiabit terram Suam, populum Suum, Deut. xxxii (x)43;

expiationes fiebant per sacrificia, quae cum factae sunt, {7}legitur quod 4 expiabit eum sacerdos a peccato, et condonabitur, Lev. iv 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7], ix 7, xv 15, 30; {8}fiebat etiam per 'argentum,' Exod. xxx 16; {9}Ps. xlix 8 [A.V. 7]; inde dies expiationum ante festum tabernaculorum, Lev. xxiii 27-32. At sciendum quod expiationes illae non essent reales mundationes a malis aut {10}remissiones peccatorum, sed quod repraesentarent illas, nam omne rituale apud gentem Israeliticam et Judaicam erat modo repraesentativum Domini, Ipsius regni et Ecclesiae, et talium quae {11}caeli et Ecclesiae sunt; {12}quomodo repraesentationes sisterent talia coram angelis in caelo, videatur n. 9229. Quia mundatio a malis et remissio a peccatis per propitiatorium 5 significabatur, ideo etiam significabatur auditio et receptio omnium quae cultus, nam qui mundatus est a malis, is auditur, et ejus cultus recipitur; hoc repraesentatum est per quod Jehovah super propitiatorio locutus sit cum Mosche, et {13}Praeceperit quid facturi filii Israelis, ut constat a vers. 22 hujus capitis, ubi dicitur, Et conveniam {14}tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod Praecipiam tibi ad filios Israelis:

pariter alibi, Moscheh cum loqueretur cum Jehovah, audivit vocem loquentem desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos, Num vii 89. 6 Quod tunc audiretur homo, et {15}cultus ejus reciperetur, cum mundatus esset a malis, repraesentatum est per quod Aharon non intraret in sanctum intra velum ante propitiatorium nisi prius expiaverit se et populum, quod factum est per lavationem, per sacrificia, per suffimentum, perque sanguinem: et dicitur quod ita expiabit sanctum ab immunditiis filiorum Israelis, et a praevaricationibus eorum quoad omnia peccata eorum, Lev. xvi 2-16, et quod Jehovah ibi appariturus in nube, ibid. vers. 2; `in nube' est in Divino Vero accommodato receptioni et captui hominum, quale est Verbum in sensu litterae, n. 4060, (x)4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, 8781. @1 i quod$ @2 audito et receptio talium cultus qui$ @3 proinde ne$ @4 et$ @5 significaverit$ @6 seu$ @7 dicitur$ @8 et$ @9 i et$ @10 reales remissiones altered to remissio$ @11 amoris et fidei in Ipsum$ @12 quae sistebantur sicut ita forent in coelo, quando in cultu erant$ @13 dixerit$ @14 te IT$ @15 reciperetur ejus cultus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church