Arcana Coelestia (Potts) n. 9517

Previous Number Next Number See English 

9517. `Ad propitiatorium erunt facies cheruborum': quod significet interiora jugiter spectantia bonum, ita Dominum, constat ex significatione `propitiatorii' quod sit bonum amoris, ex quo auditio et receptio omnium quae cultus, de qua supra n. 9506, ita quoque Dominus quoniam omne bonum amoris est a Domino, et est Ipse Dominus apud angelum et hominem; ex significatione `facierum' quod sint interiora, de qua mox supra n. 9515; et ex significatione `cheruborum' quod sint custodia {1}et providentia ne Dominus adeatur nisi per bonum amoris, de qua n. 9509. Cum hoc ita se habet: caelum et Ecclesia, seu angeli caeli 2 et homines Ecclesiae, custodiuntur a Domino per elevationem interiorum eorum ad Se, et cum elevantur, tunc in bono amoris in Ipsum et in bono amoris erga proximum sunt; hoc secum habet elevatio ad Dominum; {2}ita custodiuntur, ut dictum est, angeli caeli et homines Ecclesiae; qui elevantur a Domino, vertunt continue faciem ad Dominum, quia Dominus tenet eos Sibi conjunctos per bonum amoris, at qui non elevantur {3}avertunt faciem a Domino; {4}ex his constare potest quid significatur per quod `facies cheruborum essent ad propitiatorium'; sed de (t)conversione illa ad Dominum {5}, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. @1 ex IT$ @2 i elevatio fit per vera fidei,$ @3 vertunt IT$ @4 quod ita sit, homo nescit quamdiu in mundo est; quapropter$ @5 i et a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church