9568. `Solidum unum auro puro': quod significet integrum et perfectum quia ex eodem bono, constat ex significatione `solidi unius' quod sit totum quantum, ita omne ex bono, quod per `aurum' significatur, {1} n. 9550, ita integrum et perfectum; nam quod totum est ex bono, est integrum et perfectum. Per totum ex bono, ita per integrum et perfectum, intelligitur cum bonum est omne in omnibus, non modo in veris quae per calamos sed etiam in scientificis quae per malogranata et per flores significantur; {2}ast quomodo cum hoc se habet, dicetur: bonum est ex quo vera, et vera ex bono sunt ex quibus scientifica, ita derivatur et producitur unum ab altero, sed usque (t)est bonum omne in productis et derivatis, quia ex bono sunt; similiter se hoc habet sicut 2 cum fine, causa, et effectu; finis est omne causae, et causa est omne effectus; inde sequitur quod finis sit omne effectus, usque adeo ut si finis seu causa finalis subducatur, non causa ejus efficiens sit, nec effectus; similiter sibi succedunt caeleste, spirituale, et naturale; ex caelesti est omne spirituale, {3} ex spirituali est omne naturale, hoc est, (c)ex caelesti per spirituale; caeleste apud hominem dicitur omne quod est boni amoris, spirituale quod est veri fidei inde, et naturale quod est scientifici; quod {4}scientificum sit naturale, est quia scientificum est verum apparens in luce mundi, at verum fidei, quatenus est fidei apud 3 hominem, in luce caeli; ex his nunc constare potest quomodo unum {5}producitur et derivatur ab altero, et quod primum sit omne in productis (c)ac derivatis, usque adeo ut si primum subducatur, pereant inde succedentia; quod Divinum sit omnium primum, quisque qui aliqua facultate percipiendi gaudet scire potest, quapropter id est omne in omnibus ordinis rerum, ita in omnibus boni et veri, quae faciunt caelum, et quae faciunt vitam caeli apud hominem; consequenter est bonum {6}a Divino in omnibus veris fidei, et si non bonum {7}sit omne ibi, (c)et nisi Divinum Domini {7}sit omne in bono, homo non habet aliquid 4 caeli, proinde non aliquid Ecclesiae in se; sed tunc est Divinum Domini in omnibus boni et inde in omnibus veri apud hominem, cum vult ex amore et credit ex fide inde, quod omne bonum et omne verum, ita omne amoris et omne fidei sit a Domino, et prorsus nihil a seipso; tum quod tantum veri fidei possideat, quantum boni a Domino recipit, nam, ut dictum {8}, bonum est omne in omnibus veri, et verum absque bono est verum absque vita. Ex his constare potest quid intelligitur per integrum et perfectum quia ex eodem bono, quod significatur per `solidum unum ex auro puro.' @1 i ut supra$ @2 sed$ @3 i et$ @4 naturale est scientifici$ @5 derivantur et producitur$ @6 quod a Divino, omne in$ @7 d sit i est$ @8 i est$