Arcana Coelestia (Potts) n. 9574

Previous Number Next Number See English 

9574. `Talentum auri puri faciet illud cum omnibus vasis illis': quod significet bonum caeleste a quo bonum spirituale una cum ejus scientificis, constat ex significatione `talenti auri puri' quod sit bonum unum ex quo omnia; `talentum' enim est unum, et `aurum' est bonum, {1} n. 9549; ac vasa, quae etiam ex eodem bono erunt, sunt {2} scientifica, n. 9557, 9559, 9560, 9563, 9564; quod vasa in genere sint vera et scientifica, videatur n. 3068, 3079, 9394, 9544. Quia bonum erit omne in omnibus productis et derivatis, ita {3}bonum caeleste in bonis spiritualibus, et inde scientificis, n. 9568; ideo dicitur quod ex auro puro solidum fiet candelabrum, n. 9549, 9550, {4}quodque (x)scapus, calamus, scyphi, malogranata, et flores, ex illo erunt, n. 9551-9554; et hic quod {5}ex talento auri puri faciet illud cum omnibus vasis illis. @1 i ut supra$ @2 i spiritualia et inde$ @3 in spiritualibus et scientificis$ @4 et quod$ @5 talentum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church