Arcana Coelestia (Potts) n. 9588

Previous Number Next Number See English 

9588. Quod inseminatur in libero, hoc manet, quia irradicatur ipsi hominis voluntati, quae est esse vitae ejus; at quod inseminatur in coacto, hoc non manet, quia coactum non est ex voluntate hominis, sed illius qui cogit. Inde est quod cultus ex libero placeat Domino, non autem cultus ex coacto; cultus enim ex libero est cultus ex amore, nam omne liberum est amoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church