Arcana Coelestia (Potts) n. 9594

Previous Number Next Number See English 

9594. `Et habitaculum facies': quod significet caelum alterum seu medium, constat ex significatione `habitaculi' cum de Divino, quod sit caelum, proprie caelum medium seu secundum. Notum est quod tres caeli sint, intimum, medium, et ultimum, seu tertium, secundum, et primum; omnes illi caeli repraesentati sunt per tabernaculum; per arcam ubi testimonium, caelum intimum seu tertium, per habitaculum ubi mensa pro panibus facierum et candelabrum, caelum medium seu secundum, et per atrium {1}, caelum ultimum seu primum. Quod tres caeli sint, causa est quia tres gradus vitae sunt apud hominem; (homo enim, qui (x)fit angelus post mortem, caelum constituit, non aliunde sunt angeli, nec aliunde caeli;) intimus ejus vitae gradus est pro caelo intimo, medius vitae gradus pro caelo medio, et ultimus pro caelo ultimo; et quia homo talis est, seu ita formatus, et ex humano genere caelum, ideo tres caeli sunt. 2 Gradus illi vitae apud hominem aperiuntur successive; primus gradus per vitam secundum aequum et justum, alter gradus per vitam secundum vera fidei ex Verbo et secundum bona charitatis erga proximum inde, et tertius gradus per vitam secundum bonum amoris mutui et bonum amoris in Dominum; haec media sunt per quae aperiuntur successive illi tres gradus vitae apud hominem, ita tres caeli apud illum. Sed sciendum est quod quantum homo a bono vitae recedit, et ad malum vitae accedit, tantum claudantur illi gradus, hoc est, tantum claudantur caeli apud illum; nam sicut bonum vitae aperit illos, ita malum vitae claudit illos; inde est quod omnes qui in malo sunt extra caelum sint, {2}ita in inferno; (m)et quia caeli apud hominem successive aperiuntur secundum bonum vitae ejus, ut supra dictum est, sciendum quod ideo apud quosdam {3} aperiatur caelum primum et non alterum, et apud quosdam {4} aperiatur caelum alterum {5}et non tertium; et quod apud illos solum qui in bono vitae sunt ex amore in Dominum, caelum tertium aperiatur;(n) quod homo sit caelum in minima forma, et quod ad imaginem et caeli et mundi creatus sit, {6}videatur in locis citatis n. 9279. Est itaque intimum caelum, quod repraesentatur per arcam 3 testimonii, de qua in capite praecedente; medium caelum, quod per habitaculum, de quo in hoc capite; et ultimum caelum, quod per atrium, de quo in capite sequente. Caelum dicitur habitaculum Dei ex eo quod Divinum Domini ibi habitet; est enim Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini quod facit caelum, quippe id dat vitam {7}angelis qui ibi; et quia Dominus in eo quod ex Se apud angelos habitat, n. 9338 fin., ideo caelum dicitur habitaculum Dei, et ipsa Divina Vera ex Divino Bono, quorum receptiones sunt angeli seu societates angelicae, vocantur habitacula, ut apud Davidem, Mitte lucem Tuam et veritatem Tuam; hae ducant me, ducant me ad montem sanctitatis et ad habitacula Tua, ut ingrediar ad altare Dei ad Deum, Ps. xliii (x)3, 4:

apud eundem, Fluvius, cujus rivi laetificabunt urbem Dei, sanctum habitaculorum Altissimi, Ps. xlvi 5 [A.V. 4]:

apud eundem, In terram profanarunt habitaculum nominis Tui, Ps. lxxiv 7:

apud eundem, Quam amabilia sunt habitacula Tua, Jehovah! Ps. lxxxiv 2 [A.V. 1]. Quod sint Divina quae procedunt a Divino Humano Domini, 4 quae proprie vocantur habitacula, et inde ipsum caelum vocatur habitaculum, constat etiam apud Davidem, Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si dedero somnum oculis meis usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, Ps cxxxii 2, 4-7;

`fortis Jacobi' est Dominus quoad Divinum Humanum, n. (x)6425, `Ephrata' {8}ubi inveniretur, est (x)Bethlechem ubi natus, Gen. xxxv 19, xlviii 7; Mich. v 1 [A.V. 2]; Matth. ii (x)5, 6; `agri silvae' sunt bona 5 Ecclesiae apud gentes; apud Ezechielem, Habitabunt super terra quam dedi servo Meo Jacobo, habitabunt super ea ipsi et filii filiorum eorum in aeternum; et David servus Meus princeps illis in aeternum; pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum Meum apud illos, xxxvii 25-27;

`David qui princeps illis' pro Domino, n. 1888, `sanctuarium' pro Divino Humano Domini, quoniam ab Ipso omne sanctum, n. 3210, 9229, ita `habitaculum' pro caelo, et pro Ecclesia ubi Dominus: 6 apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, ut aedificetur urbs super cumulo suo, xxx 18;

reducere captivitatem tentoriorum Jacobi' pro restaurare bona et vera Ecclesiae externae quae {9}deperdita, `habitaculorum ejus misereri' pro restaurare vera Ecclesiae internae, `urbs quae aedificaretur super cumulo suo' pro doctrina veri, n. (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493. 7 Quomodo Dominus in caelis habitat, constare potest ex illis quae de Domino prius ostensa sunt, quod nempe Dominus quoad Divinum Humanum sit Sol ex quo calor et lux in caelis; calor ex Domino ut Sole est amor, et lux est fides; Dominus inde habitat apud illos qui ab Ipso recipiunt bonum amoris et verum fidei, ita calorem et lucem vitae; praesentia Ipsius est secundum gradus receptionis. @1 i seu tentorium conventus$ @2 hoc est,$ @3 i modo$ @4 i etiam$ @5 sed$ @6 videantur loca citata$ @7 angeli IT$ @8 quo$ @9 abducta et perdita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church