Arcana Coelestia (Potts) n. 9596

Previous Number Next Number See English 

9596. `Byssino contexto et hyacinthino et purpura et coccineo dibapho': quod significet spiritualia et caelestia ex quibus illa, constat ex significatione `byssini contexti' quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469, ex significatione `hyacinthini' quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione `purpurae' quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, et ex significatione `coccinei dibaphi' quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 9468; {1}tali ordine sequuntur spiritualia et caelestia, seu vera et bona apud hominem et angelum {2} qui in caelo medio seu secundo; primum enim est verum ex origine caelesti, quod per `byssinum' significatur; dein est amor seu affectio veri, quae est `hyacinthinum'; postea est amor seu affectio boni inde, {3}quod est `purpura'; et tandem est bonum spirituale, quod est `coccineum dibaphum.' 2 Quia spiritualia et caelestia eo ordine sequuntur, ideo `byssinum contextum' hic primo loco dicitur, at in velo quod inter habitaculum et arcam, seu inter sanctum et sanctum sanctorum, de {4}qua in vers. 31 hujus capitis, loco ultimo; quod in velo dicatur byssinum contextum ultimo loco, est quia velum {5}significat medium uniens caelum intimum {6}cum medio, inde in medio illo erit ultimum ut in sequente sit primum, ob conjunctionem. 3 Sed per `byssinum contextum' proprie significatur intellectuale quale est spirituali homini, seu angelo qui in spirituali regno Domini; causa quod intellectuale per `byssinum contextum' significetur, est quia apud hominem spiritualem novum voluntarium a Domino implantatum est in parte ejus intellectuali, videatur n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, (x)5113; et quia intellectuale spiritualis hominis per `byssinum contextum' significatur, ideo quoque verum spirituale, nam omne verum pertinet ad partem intellectualem, et omne bonum ad partem voluntariam, n. 3623, 9300; est enim intellectuale subjectum {7}seu continens, et verum est {8}ejus, et illa duo unum faciunt. Ex his quoque constare potest quod ipsum intellectuale apud illos qui e regno spirituali Domini sunt sit habitaculum, in stricto sensu, n. 9296, 9297, et quod id describatur per expansum ex aulaeis. Ex his sciri potest {9}quod per `expandere et extendere caelos' 4 significatur in sequentibus his locis, ut apud Esaiam, Jehovah extendens caelos, expandens terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, xlii 5:

apud eundem, Ego Jehovah faciens omnia, extendens caelos solus, expandens terram a Me Ipso, xliv 24:

apud eundem, Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus Meae extenderunt caelos, xlv 12:

apud Jeremiam, Qui facit terram virtute Sua, parat orbem sapientia Sua, et intelligentia Sua extendit caelos, li 15:

apud Sachariam, Jehovah extendens caelos et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, xii 1;

quod per `extendere caelos et expandere terram' hic simile significetur 5 quod per extendere et expandere habitaculum per aulaea seu cortinas, patet; et quod id sit regenerare hominem, et sic creare seu formare {10}novum intellectuale in quo novum voluntarium, quod est ipsum caelum hominis spiritualis, in quo Dominus apud illum hominem habitat; (s)quod sit regeneratio seu formatio novi intellectualis et inibi novi voluntarii, ita novi hominis, quae per `extendere caelos et expandere terram' significatur, patet ab ipsa explicatione ibi, dicitur enim, Dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa; tum, Formans spiritum hominis in medio ejus; quod caelum et terra {11}sint Ecclesia interna et externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535; et quod terra in genere sit regnum Domini et Ecclesia, n. 9334, quod etiam manifeste apparet ibi, nam nisi terra id significet, quid foret `expandere terram,' ac `fundare terram,' et `formare spiritum hominis in {12}ea?' 6 Quod per `extendere caelos et expandere terram' hic simile significetur quod per extendere et expandere habitaculum per aulaea seu cortinas, constat ex locis alibi ubi id expressius dicitur, ut(s) (m)apud Esaiam, Jehovah Qui extendit sicut cortinam caelos, et expandit illos sicut tentorium ad habitandum, xl 22:

apud eundem, Amplifica locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2:

et apud Davidem, Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos ut cortinam, Ps. civ 2.(n) {13}Ex his quoque patet quid per `expansum' significatur in primo capite Geneseos, Dixit Deus, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis; et fecit Deus expansum illud, et distinxit inter aquas quae sub expanso, et inter aquas quae supra expansum; et vocavit Deus expansum caelum, vers. 6-8;

in primo illo capite describitur regeneratio hominis Ecclesiae caelestis, et ejus novum voluntarium (c)ac intellectuale per `expansum'; `aquae sub expanso et supra expansum' sunt vera {14}externi et interni hominis; {15}quod `aquae' sint vera, `videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976: 8568, 9323. @1 ita spiritualia et coelestia, seu vera et bona sequuntur ordine$ @2 i qui in Regno spirituali Domini, hoc est,$ @3 quae$ @4 quo$ @5 est$ @6 et medium$ @7 et$ @8 inde$ @9 quid$ @10 i apud illum$ @11 sit$ @12 medio ejus$ @13 inde$ @14 interni et externi$ @15 aquae sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church