Arcana Coelestia (Potts) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Quod dicatur Jehovah Deus 'per nares inspiravisse,' ita se res habet: antiquitus et in Verbo per 'nares' intellectum quicquid gratum erat ex odore, qui significat perceptionem; quare passim legitur de Jehovah quod 'odorem quietis odoratus' ex holocaustis, et ex illis quae Ipsum et regnum Ipsius repraesentabant; et quia Ipsi gratissima sunt quae amoris et fidei, dicitur quod 'spiraculum vitarum inspiraverit per nares': inde Unctus Jehovae, seu Dominus, vocatur 'Spiritus narium,' Thren. iv 20: et Ipse Dominus significabat hoc per inspirationem discipulis, apud Johannem, Inspiravit et dixit, Accipe spiritum sanctum, xx 22.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church