Arcana Coelestia (Potts) n. 9604

Previous Number Next Number See English 

9604. `Quinque aulaea erunt conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum': quod significet communicationem veri cum bono et boni cum vero constantem, constat ex significatione `quinque' quod sint omnia unius partis, nam pes decem significantur omnia {1}totius, n. 9595, et ex significatione `aulaeorum' quod sint vera interiora fidei quae intellectualis novi, de qua etiam supra n. 9595; hinc quia ex decem aulaeis quinque et quinque erant conjuncta, ideo significatur per illa communicatio veri et boni, ac boni et veri, reciproca, nam communicationes erunt reciprocae, ut conjunctio conjugialis {2}veri et boni sit. Similia {3}per haec significantur quae per (c)ea quae sunt partis sinistrae et quae sunt partis dextrae in homine; illa quae sunt partis dextrae in eo, se referunt ad bonum ex quo verum, {4}illa autem quae sunt partis sinistrae, se referunt ad verum quod ex bono; et in medio eorum est communicatio boni cum vero et veri cum bono, unde conjunctio {5}perpetua et constans; talia sunt quae significantur per ea verba, `quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum.' @1 quoad totum$ @2 boni et veri$ @3 After significantur$ @4 et illa$ @5 ita se habet cum omnibus apud hominem, et ita cum repraesentativis, quae quod se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, videatur n. 9496, ita quoque Habitaculum quoad aulaea, quinque conjuncta quodvis ad alterum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church