Arcana Coelestia (Potts) n. 9606

Previous Number Next Number See English 

9606. `Super ora aulaei unius ab extremitate in junctura': quod significet unius sphaerae cum altera, nempe conjunctionem, constat ex significatione `orae aulaei ab extremitate in junctura' quod sit ubi unum desinit et alterum incipit, ita confinium ubi duo se conjungunt; quod sit sphaera quae significatur, est quia in caelo sphaerae conjungunt; sunt enim sphaerae quae procedunt ex unaquavis societate angelica in caelo, et ex (x)unoquovis angelo in societate; sphaerae illae exhalant ex vita affectionum veri (c)et boni cujusvis, et ad distantiam inde se effundunt; inde est quod spiritus et angeli ad distantiam cognoscantur quales sunt; angeli et societates angelicae secundum sphaeras illas conjunguntur et quoque {1} disjunguntur; similes enim sphaerae conjungunt, hoc est, similes affectiones veri et boni, et dissimiles disjungunt; sed videantur quae de sphaeris illis prius n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 1695, (x)2401, 2489, 4464, 5179, 6206 fin., 6598-6613, (a)7454, 8630, 8794, 8797, 9490-9492, (t)9498, 9534, ostensa sunt; (m)sive dicas angelos ac angelicas societates ex quibus sphaerae, sive verum et bonum, idem est, nam sphaerae sunt ex affectionibus veri et boni, {2}ex quibus angeli sunt angeli a Domino. Sciendum est quod quantum sphaerae illae trahunt a Domino, tantum conjungant, sed quantum (c)ex proprio angeli, tantum disjungant; inde patet quod solus Dominus conjungat.(n) @1 i secundum sphaeras$ @2 in quibus angeli seu societates angelicae sunt a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church