9636. `Decem cubiti longitudo asseris': quod significet bonum id omne in omnibus, constat ex significatione `decem' quod sint omnia, de qua n. 4638, 9595, et ex significatione `longitudinis' quod sit bonum, de qua n. 1613, 8898, 9487, 9600, hic bonum sustentans, quod est bonum meriti, hoc enim per asseres habitaculi factos ex lignis schittim significatur, n. 9634, 9635; quod hoc bonum sit omne in omnibus (o)caeli, est quia id bonum est ipsum Divinum Bonum quod facit caelos et sustentat illos, n. 9486; bonum enim quod apud angelos est, id ipsum bonum (o)est, nam omne bonum est (c)a Domino; bonum aliunde non est bonum.