Arcana Coelestia (Potts) n. 9648

Previous Number Next Number See English 

9648. `Et lateri habitaculi alteri ad angulum septentrionis': quod significet versus exteriora illius caeli ubi verum {1} in obscuro, constat ex significatione `habitaculi' quod sit caelum, de qua n. 9594, et ex significatione `septentrionis' quod sint exteriora ubi verum in obscuro, de qua n. 3708; inde patet quod per `latus habitaculi ad angulum septentrionis' significetur versus exteriora caeli ubi verum in obscuro. Sunt quattuor status quibus correspondent quattuor plagae in mundo, quae sunt {2} oriens, occidens, meridies, et septentrio; oriens correspondet {3} statui boni in suo ortu, occidens {4} statui boni in suo occasu, meridies correspondet statui veri in sua luce, septentrio autem statui veri in umbra {5}, n. 3708; status boni cui correspondet oriens, et status veri cui correspondet meridies, sunt (o)status interiore et {6} status boni cui correspondet occidens, et status veri cui septentrio, sunt exteriores, nam omnis status quo interior eo perfectior, et quo exterior eo imperfectior, ita obscurior; inde est quod homo, quo altius versus interiora elevari potest eo magis in perceptionem boni ac in lucem veri perveniat; quapropter homo quando exuit corporea, qua sunt (o)ipsa externa, quod fit cum e mundo decedit {7}, si veri ac boni {8} vitam vixerat, in intelligentiam et sapientiam, et sic in perceptionem omnium felicitatum {9} veniat, et in eo majorem, quo per vitam boni ex doctrina veri se passus fuerit {10} elevari versus interiora caeli. @1 vera IT cp n. 9633$ @2 nempe$ @3 correspondet oriens after ortu$ @4 After occasu$ @5 statui autem veri in luce correspondet meridies, et statui veri in umbra septentrio$ @6 at$ @7 decidit IT$ @8 veri et in bono$ @9 i, quae in coelo ex amore et fide in Dominum,$ @10 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church