Arcana Coelestia (Potts) n. 9667

Previous Number Next Number See English 

9667. `Et asseres obduces auro, et annulos eorum facies auro, domos vectibus, et obduces vectes auro': quod significet repraesentativum boni ex quo et per quod omnia, constat ex significatione `obducere auro et facere (o)ex auro' quod sit repraesentativum boni, de qua n. 9510; per `asseres' etiam significatur bonum sustentans, n. 9634, per `annulos' conjunctio boni et veri, n. 9493, 9495, et per `vectes' potentia veri ex bono, n. 9496; quod aurum etiam repraesentaret quod omnia {1} ex bono et per bonum, est quia omnia quae in universo sunt se referunt ad bonum et ad verum, et bonum est ex quo verum, ita ex quo omne; bonum originem ducit ex ipso Divino; Divinus Amor Domini est Divinum Bonum, nam omne bonum est amoris {2}; ipse Divinus Amor ita Divinum Bonum est ipsum Esse quod vocatur Jehovah, et quoque Dominus, Existere inde est verum; inde constare potest quod ex bono {3} omnia. @1 After per bonum$ @2 omne enim quod est Divini amoris Domini dicitur bonum$ @3 et per bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church