9716. `Quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo': quod significet aeque ex bono et ex vero, constat ex significatione `quinque' quod sint aeque, nam cum bina sunt similia {1}, ut hic longitudo et latitudo, est aeque. Quod altaris longitudo et latitudo essent quinque cubitorum, erat quia quinque (o)etiam simile significant cum decem, cum centum, et cum mille, et per hos numeros significatur multum, omne, {2} plenum, et in supremo sensu, in quo de Domino, infinitum; ita quoque quinque; nam numeri compositi simile cum simplicibus a quibus sunt, et sic simplices simile cum suis compositis, significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod decem, centum, et mille sint multum, omne, et plenum, videatur n. (x)2636, (a)3107, 4400, 4638, 8715, et quoque quinque, n. 5708, 5956, 9102, et quod mille, cum de Divino, sint infinitum, n. 2575; (x)ex significatione `longitudinis' quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487; et ex significatione `latitudinis' quod sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487; inde patet quod per quinque cubitorum (x)longitudinem et quinque cubitorum (x)latitudinem' significetur aeque ex bono et ex vero. Aeque ex bono et ex vero dicitur, cum verum est boni et bonum (o)est veri, ita cum verum et bonum {3} unum agunt, et formant conjugium, quale in caelo a Domino; hoc illustrari potest per intellectuale et voluntarium apud hominem, cum intellectuale unum agit cum voluntario, hoc est, cum homo percipit verum esse boni, (c)et bonum esse veri, tunc ei aeque ex bono et ex vero {4}; intellectuale etiam dicatum est perceptioni veri ex bono, et voluntarium perceptioni boni in vero. @1 duo similia sunt$ @2 i et$ @3 bonum et verum$ @4 i est$