Arcana Coelestia (Potts) n. 9730

Previous Number Next Number See English 

9730. `Et dabis illud sub ambitu altaris deorsum': quod significet hoc in ultimis, constat ex significatione `cribri operis retis, quod daretur sub ambitu altaris' quod sit sensuale, de qua supra n. 9726, ex significatione `ambitus' cum de sensuali, quod sit {1} ultimum; (m)quod sensuale externum sit ultimum vitae apud hominem, videatur n. 9726;(n) et ex significatione `deorsum' quod sit extrorsum {2}, nam per superiora significantur interiora, (c)et per inferiora exteriora, n. 6952, 6954, 7814-7821, 8604, inde per `sursum' significatur introrsum, et per `deorsum' extrorsum. Per sensuale externum non intelligitur sensuale (o)ipsius corporis, sicut ejus {3} visus, auditus, gustus, olfactus {4}, tactus, sed quod est ex illis proxime {5}; nam sensualis homo dicitur qui cogitat et cupit secundum sensus illos corporis et eorum appetitus, et non expendit ulterius; qui expendit ulterius et explorat quid sensuale cupit, (o)et quid ipse ex sensuali cogitat, is dicitur elevari supra sensuale, aut subduci ab illo, ac cogitare interius; hoc fit apud illos hodie qui in bono charitatis et fidei sunt; cum hoc fit, quiescit sensuale, et orbatur sua vita activa, quam habet ex mundo et ejus objectis. [2] Sunt binae determinationes intellectualium et voluntariorum apud hominem; una determinatio est extrorsum versus mundum, et altera est introrsum versus caelum; apud naturales et sensuales homines est determinatio intellectualium et voluntariorum, ita cogitationum et affectionum, versus mundum, at apud spirituales et caelestes homines est determinatio illorum versus caelum, et quoque alternatim versus mundum; cardo determinationum vertitur introrsum cum homo regeneratur, et quantum (o)tunc is verti potest introrsum, tantum elevari potest homo a Domino versus caelum ad {6} Se, et inde tantum imbui sapientia, fide, et amore; nam homo tunc vivit in interno homine, proinde in suo spiritu, et externus homo ei subordinatus est; at si homo se non regenerari patitur, tunc omnia interiora ejus determinata versus mundum manent, et tunc vita ejus est in externo homine, et (x)internus ei subordinatus est, quod fit cum (o)hic ratiocinia faventia cupiditatibus malis suppeditat;(n) hi vocantur naturales homines, et qui in maxime externis sunt vocantur sensuales; inde constare potest quid intelligitur per sensuale. @1 i extremum et$ @2 i ab interioribus$ @3 d sicut ipse i quod est$ @4 odoratus$ @5 i collectim$ @6 ad coelum versus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church