Arcana Coelestia (Potts) n. 9755

Previous Number Next Number See English 

9755. `Et latitudo atrii angulum maris': quod significet statum illius caeli quoad vera scientifica, constat ex significatione `latitudinis' quod (x)sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, ex significatione `atrii' quod sit caelum ultimum, de qua supra n. 9741, et ex significatione `maris' quod sit (m)ubi collectio scientificorum ex quibus ratiocinatio de veris, ita quoque naturale et sensuale, nam haec sunt continentia {1};(n) hic per `angulum maris' intelligitur angulus occidentis, et per `occidentem' {2} significatur bonum in obscuro; at cum non dicitur occidens sed mare, tunc significatur scientificum, quod etiam in obscuro est respective, quia scientificum est naturalis seu externi hominis, et naturalis seu externus homo est in luce mundi, quae lux respective ad lucem caeli, in qua est internus homo, (x)est sicut umbra occidente sole; [2] hoc etiam (x)constare potest ex illis quae apparent in altera vita; Sol caeli, qui est Dominus, apparet versus oculum dextrum in media altitudine, inde angelis caelorum {3} omnis lux, et cum luce omnis intelligentia et sapientia; sol autem mundi non apparet cum de illo cogitatur, sed loco ejus apparet tenebricosum quid ex opposito a tergo {4}; ibi etiam est {5} caelis occidens, nam Dominus ibi ut Sol est oriens; inde constare potest quod per `occidens' significetur bonum in obscuro, et quod in illo (o)sit externus seu naturalis homo, qui, ut dictum (o)est, in luce mundi est, quae lux respective ad lucem caeli est sicut umbra occidente sole; verum autem naturalis hominis significatur per aquam maris, id verum est {6} scientificum, nam verum in naturali seu externo homine est verum scientia, at verum in spirituali seu interno homine est verum fide {7}, nam ex vero scientia fit verum fide, cum (c)illud ex naturali seu externo homine elevatur {8} in spiritualem seu internum; inde est quod vera apud hominem in pueritia sint vera scientia, at {9} in adulta aetate si regenerari se patitur, fiant vera fide; internus enim homo {10} successive usque ad illam aetatem aperitur. [3] Quod mare sit collectio scientificorum est ex eo quia aquae, fontes, et fluvii, significant vera, inde collectiones (c)eorum sunt maria. Quod ita sit {11}, etiam constat (c)ex locis in Verbo ubi `mare' ac `maria' nominantur, ut apud Davidem, Jehovae terra, et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; Ille super maria fundavit illum, et super flumina stabilivit illum, Ps. xxiv 1, 2;

`terra' et `orbis' pro Ecclesia, `maria super quibus fundavit orbem' sunt vera scientifica, `flumina super quibus stabilivit illum' sunt vera fidei; quod ibi non {12} terra, orbis, maria, et flumina intelligantur, patet, nam orbis non super maribus fundatus est, nec {13} super fluminibus stabilitus: [4] apud eundem, Tu perrupisti robore Tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis, Tu confregisti capita Leviathanis, dedisti eum cibum populo Ziim, Tu exsiccasti fluvios roboris, Ps. lxxiv 13-15;

agitur ibi in sensu interno de scientiis destruentibus {14} vera fidei; `balaenae, quarum capita frangentur' sunt scientifica in communi, n. 42, 7293, similiter Leviathan, n. 7293, `populus Ziim, quibus daretur in cibum {15}' sunt (o)qui in falsis, sed ipsa falsa: inde patet quid `mare,' quod nempe sit scientificum {16} male applicatum ad infirmanda et destruenda vera: apud Habakuk, Calcasti mare equis Tuis, lutum aquarum multarum, iii 15;

`calcare mare equis' cum de Jehovah, pro instruere naturalem hominem {17}, cui scientifica: apud Sachariam, In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterius, xiv 8;

`aquae vivae ex Hierosolyma' sunt vera fidei viventia ex bono amoris, mare orientale et mare posterius' (o)sunt naturale et sensuale, ubi scientifica, quae sunt collectiones veritatum {18}: apud Hoscheam, Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a mari; cum honore venient sicut avis ex Aegypto, xi 10, 11;

`filii a mari' sunt vera scientifica quae naturalis {19} hominis; inde dicitur quod venient sicut avis ex Aegypto, Aegyptus enim in Verbo est scientificum, (o)n. 9340, 9391: [6] apud Ezechielem, Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et vestes acupicturae suae (x)exuent, terroribus induentur, dicent, Quomodo periisti habitata in maribus, urbs laudata, quae fuit valida in mari, xxvi 16, 17;

agitur ibi de vastatione cognitionum boni et veri, quae sunt Tyrus, (o)de qua ibi, n. 1201; cognitiones boni et veri sunt scientifica Ecclesiae; `principes maris' sunt primariae cognitiones, n. 1482, 2089, 5044, `abjicere amicula et vestes acupicturae' est vera scientifica, n. 9688; quia illa per Tyrum significantur, ideo Tyrus dicitur `habitata in maribus' et `urbs valida in mari': [7] apud Jeremiam, Ascendit super Babelem mare, multitudine fluctuum ejus obtecta est; redactae sunt urbes ejus in desolationem, li 42, 43;

`Babel' pro cultu qui in externis apparet sanctus sed in internis est (x)profanus, n. 1182, 1326; `mare super Babelem' est falsum `ex scientificis', `fluctus ejus' sunt ratiocinationes ex illis {20}, (o)et inde negationes, `urbes quae in desolationem' sunt doctrinalia: [8] similiter in Apocalypsi, Omnis gubernator, et omnis qui super navibus {21} versatur, et nautae, et omnes qui in mari negotiantur, e longinquo steterunt videntes fumum combustionis Babylonis, dicentes, Vae, vae, urbs magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari ex pretiositate ejus! tunc sustulit unus angelus lapidem sicut molarem magnum, et conjecit in mare, dicens, Sic impete dejicietur Babylon, xviii 17-21;

`naves' sunt doctrinalia ex Verbo, n. 6385, inde patet quid `gubernator,' et `nauta,' tum `mare,' et in hoc negotiatores; `lapis sicut molaris' est verum per quod fides, `conjici in mare' est in falsum (o)scientificorum; apparent {22} in altera vita maria, et quoque naves in illis; has et illa mihi saepe videre datum est {23}; maria ibi in sensu malo {24} significant falsa scientificorum, et qui super navibus illos qui (o)talia venditant, (c)et instruunt {25}: [9] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare ut tumultuentur fluctus ejus, xxxi 35;

`sol in lucem diei' est bonum amoris ex quo lux veris, `statuta lunae et stellarum in lucem noctis' sunt bona fidei et cognitionum, ex quibus lux veri in tenebris, `commovere mare ut {26} tumultuentur fluctus ejus' est discutere falsa scientificorum ex quibus ratiocinia de veris: [10] apud Esaiam, Num abbreviando abbreviata manus Mea, ut non sit redempti aut num non in Me virtus ad eripiendum? en per increpationem Meam exsicco mare, pono fluvios desertum, putrescet piscis eorum eo quod non sit aqua, et moriatur siti, l 2;

`exsiccare mare' pro delere bonum et verum scientificorum, `ponere fluvios desertum' pro vastare ipsa vera, `piscis qui putrescet' est scientificum quod naturalis hominis, n. 40, 991, `eo quod non aqua' est quod non verum, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568; `mori siti est ex defectu veri, n. 8568: [11] similiter alibi apud eundem, Deficient aquae a mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet, et recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti, xix 5, 6;

`deficient aquae a mari' pro vera ubi collectio illorum {27}, `fluvii Aegypti (o)qui exsiccandi sunt {28} scientifica: apud eundem, Plena est terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt xl 9;

`aquae' pro veris, `mare' pro collectione eorum (o)seu pro scientificis ideo dicitur `plena terra a scientia Jehovae: [12] apud Johannem, Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis; unde mortua est tertia pars creaturarum quae in mari, habentium animas et tertia pars navium corrupta est, Apoc. viii 8, 9;

`mons magnus igne ardens' est amor sui, `mare in quod projectus est' est scientificum in genere, `sanguis qui inde' est verum falsificatum et profanatum, n. 4735, 4978, 7317, 7326, `creaturae inde mortuae' sunt qui in doctrinalibus {29} veri: [13] similiter alibi apud eundem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, factumque est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari Apoc. xvi 3, 4;

scientificum inserviens malis ad destruenda vera, et ad confirmanda falsa, est ibi `mare': apud eundem, Bestia ascendens ex mari loquens blasphemias, Apoc. xiii 1 seq.;

`bestia ex mari' est scientificum destruens vera fidei.' Ex his constare potest quod `mare' sit ubi collectio scientificorum, ex quibus ratiocinatio de veris fidei. [14] Quia `mare' id significat, ideo de Zebulone dicitur {30}, Quod habitet ad litus marium et ad portam navium, Gen. xlix 13:

et alibi, Quod affluentiam maris suget, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 19;

per `Zebulonem' in sensu repraesentativo intelliguntur qui ex scientificis concludunt de veris fidei, ideo dicitur quod ad litus marium habitaret.' [15] (s)Mare {31} autem in sensu opposito est scientificum spectans mundum; fluctus ejus sunt (o)tunc ratiocinationes ex mundanis de Divinis; inde {32} `immergi mari' est immergi scientificis ex mundanis et terrestribus usque ad negationem veri Divini, ut apud Matthaeum, Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris, xviii 6;

`mola' est verum inserviens fidei, n. 4335, 7780, `asinus' est naturale, quia servitium, n. 2781, 5741, 5958, 6389, 8078, inde `mola asinaria' est scientificum naturale et mundanum; `collum' (d)est conjunctio interiorum et exteriorum, n. 3542, `suspendi ibi' est interclusio et interceptio boni et veri, n. 3542, 3603, `demergi in profundum maris' est in mere mundanum et corporeum, ita in infernum. Haec quae Dominus locutus (o)est, sicut omnia reliqua, ita significativa sunt. [16] Sed scientificum per mare significatur secundum aquarum ejus densitatem et nigritudinem,et vice versa secundum (c)illarum tenuitatem et pelluciditatem; inde est quod scientificum spectans caelum, (d)quod est {33} spirituale in naturali homine, dicatur mare vitreum, Apoc. xv 1, 2. {34} Quod non {35} ratiocinatio de veris fidei ex scientificis, sed (x)quod vera erunt impressa cordibus, significatur per quod mare non erit amplius, Apoc. xxi 1. (s)

@1 continentiae IT$ @2 i seu per occiduum solis$ @3 angelis coeli after sapientia$ @4 sed cum de illo cogitatur, apparet ex opposito a tergo tenebricosum quiddam, loco ejus$ @5 i in$ @6 mare, estque illud$ @7 fidei T$ @8 transit$ @9 d sed i et$ @10 i sicut crescit$ @11 mare sit scientificum in commune$ @12 alia quam$ @13 et IT$ @14 d destruentibus i annihilantibus$ @15 cui darentur [daretur intended] cibus$ @16 i et philosophicum$ @17 naturale et sensuale hominis$ @18 vera congregata$ @19 i et sensualis$ @20 inde$ @21 maribus IT$ @22 i enim$ @23 hae et illa mihi saepe visa sunt$ @24 et tum in sensu opposito cum malis$ @25 i illa$ @26 et IT$ @27 colliguntur$ @28 i falsa$ @29 , et naves corruptae sunt doctrinalia$ @30 et per Zebulonem in sensu repraesentativo interno intelliguntur qui ex scientificis concludunt de veris spiritualibus, n. 6383, ideo de illo dicitur$ @31 Verbo mare$ @32 i per$ @33 i ipsum$ @34 i et$ @35 i erit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church