9757. `Columnae illorum et bases harum decem': quod significet bona et inde vera sustentantia etiam quantum ad usus, constat ex significatione `columnarum' quod sint bona sustentantia, ut supra n. 9747, ex significatione `basium' quod sint vera ex bono etiam sustentantia, de qua supra n. 9748, et ex significatione `decem' quod sint quantum satis, seu quantum ad usus; similiter {1} se habet cum boni et veris sustentantibus, sicut cum ipsis veris quae sustentantur, n. 9756 {2}; ideo decem hic involvunt simile {3} cum quinquaginta {4}, seu cum quinque {5}, nempe quantum ad usus; decem etiam exsurgunt ex quinque per multiplicationem, est enim duplum ejus, et numeri {6} multiplicati simile cum simplicibus {7} ex quibus sunt significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973. @1 i enim$ @2 i de quibus mox supra$ @3 simile significant$ @4 quinque$ @5 quinquaginta$ @6 numeri enim$ @7 simplici$