Arcana Coelestia (Potts) n. 9773

Previous Number Next Number See English 

9773. `Et altitudo quinque cubiti': quod significet gradus boni et veri etiam quantum satis, constat ex significatione `altitudinis' quod sint gradus quoad bonum, de qua n. 9489, et quia de caelo ultimo praedicatur, sunt etiam gradus quoad verum, nam id caelum in bono et vero fidei est; et ex significatione `quinque' quod sint quantum satis, de qua n. 9689; quod per `altitudinem' significentur gradus quoad bonum et verum, est quia per altum significatur internum, n. 1735, 2148, 4599, ideo quo altius eo interius, interius in caelo est propius ad Dominum, nam Dominus est in intimo, et ab intimo procedunt omnia; distantiae ex intimo sunt gradus boni et veri ab Ipso; quia Dominus est intimum, etiam est Altissimum, est enim Sol caeli, a quo omnis altitudo in caelis {1}; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Altissimus. @1 After Altissimus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church