Arcana Coelestia (Potts) n. 9820

Previous Number Next Number See English 

9820. `Ad sanctificandum eum': quod significet sic repraesentativum Divini Veri in illo regno, constat ex significatione `sanctificari' quod sit imbui Divino Vero a Domino; Divinum enim Verum procedens a Domino est quod in Verbo dicitur Sanctum, ex causa quia solus Dominus est Sanctus, ita quicquid procedit ab Ipso, videatur n. 9680; inde est quod Sanctum procedens ab Ipso dicatur Spiritus sanctus, prout mox supra n. (x)9818 ostensum est, de qua re etiam videantur quae in locis citatis n. 9229 allata sunt. Inde patet quomodo intelligendum est quod angeli, prophetae, et 2 apostoli dicantur `sancti': angeli, Matth. xxv 31; Marc. viii 38; Luc. ix 26; prophetae, Apoc. xvi 6, xviii (x)24; et apostoli, Apoc. xviii (x)20; non quod sancti {1}essent ex se sed ex Domino; angeli quia sunt receptiones Divini Veri quod a Domino, ac ideo per illos in Verbo significantur vera {2}Divina, et in genere aliquid Domini, n. 1925, 2821, 4085, 4295, prophetae autem, quia per illos significatur Verbum, quod est Divinum Verum, ac in specie doctrinae ex Verbo, n. 2534, 3652, 7269, et apostoli, quia per illos {3}significatur omne verum quod fidei, et {4}bonum quod amoris, in complexu, n. 3488, 3858 fin., 6397. Quod Divinum Verum procedens a Domino sit {5}ipsum Sanctum, 3 ita Dominus a Quo illud, constat a pluribus locis in Verbo; solum nunc adducere licet Domini verba apud Johannem, Pater, sanctifica illos in veritate Tua; Verbum Tuum veritas est: pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate, xvii 17, 19;

inde patet {6}quod Dominus sit qui sanctificat hominem, spiritum, et angelum, quia Ille Solis est Sanctus, Apoc. xv 4; et quod tantum sancti sint, quantum Domini recipiunt, {7}id est, quantum fidei et amoris in Ipsum (c)ab Ipso. @1 sint$ @2 a Divino$ @3 significantur omnia veri$ @4 boni$ @5 Ipse Dominus a Quo omne sanctum$ @6 quod omne sanctum apud hominem, angelum et spiritum sit Domini, qui solus sanctus$ @7 hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church