9838. `Secundum opus ejus ex illo erit': quod significet simile et continuum ab externo regni spiritualis, constat ex significatione `secundum opus' quod sit simile, nam quod est secundum opus alterius, {1}id ei simile est; et ex significatione `ex illo esse' quod sit continuum, nam quod ex altero est, id non solum ei simile est sed etiam ex illo continuum {2}; quod continuum ab externo regni spiritualis significetur, est quia intelligitur {3}continuum ab ephodo, et per ephodum significatur externum regni spiritualis, n. 9824. @1 est ei simile$ @2 i est$ @3 Ephodus, secundum cujus opus esset, et ex quo esset$