Arcana Coelestia (Potts) n. 9965

Previous Number Next Number See English 

9965. `Ne portent iniquitatem et moriantur': quod significet annihilationem totius cultus, constat ex significatione `portare iniquitatem' cum de sacerdotio Aharonis et filiorum ejus, quod sit remotio falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt a Domino, de qua supra n. 9937; at cum dicitur de illis `portare iniquitatem et mori' significat annihilationem totius cultus, videatur n. 9928, nam moriebatur {1} cultus repraesentativus, quoniam nihil de eo apparebat amplius in caelis. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. 9959-9961 dicta et ostensa sunt; quod etiam morerentur cum non secundum statuta agebant, patet a filiis Aharonis Nadab et Abihu, qui cum non ex igne altaris sed ex alieno suffiebant, consumpti {2}sunt ab igne e caelo, Lev. x 1, 2 seq.; `ignis altaris' repraesentabat amorem Divinum, ita amorem a Domino, at `ignis alienus' amorem ab inferno; annihilatio cultus {3}significabatur per suffitionem ex hoc igne, inde mors illorum; quod `ignes' significent amores, videatur n. 5215, 6832, 7324, 7575, 7852. 2 Dicitur in pluribus locis {4}in Verbo quod portarent iniquitatem cum non faciebant secundum statuta, et per id significabatur {5}damnatio quia peccata non {6} remota; non quod ideo damnati fuerint sed quod per id annihilarent cultum repraesentativum, et sic repraesentarent damnatos qui in peccatis suis manent; nemo enim damnatur propter omissionem rituum externorum sed propter mala cordis, ita propter omissionem illorum ex malo cordis; hoc significatur per `portare iniquitatem' in sequentibus his locis: apud Moschen, Si anima peccaverit, feceritque unum de praeceptis Jehovae quae non fieri debent, etiamsi non noverit, rea tamen erit, et portabit iniquitatem suam, Lev. v (x)17, 18;

{7}hic per `portare iniquitatem' non intelligitur sed significatur retentio malorum et (x)sic damnatio; quoniam non ex malo cordis id fecerat, 3 nam dicitur etiamsi non noverit: apud eundem, Si comedendo {8}comedetur de carne sacrificii pacificorum suorum in die {9} tertio, non placabitur offerens illud; abominatio est, ac anima quae comederit, iniquitatem suam portabit, et exscindetur de populis suis, Lev. vii 18, xix 7, 8;

per `portare iniquitatem' etiam hic significatur manere in suis peccatis, et sic in damnatione esse; non quod ideo quia comedit ex sacrificio suo die tertio, sed quia per `comedere illud die tertio' repraesentabatur abominabile, quod damnationi obnoxium est; ita per `iniquitatem portare, et exscindi e populis suis' repraesentabatur damnatio illorum qui abominationem, quae per id factum significatur, faciunt; sed usque non damnatio erat quia comedit, interiora enim mala quae repraesentabantur damnant, non exteriora absque illis: apud eundem, 4 Omnis anima quae comederit cadaver ac discerptum, et non laverit vestes suas, et carnem suam abluerit, portabit iniquitatem suam, [Lev.] xvii 15, 16;

quia `comedere cadaver et discerptum' repraesentabat appropriationem mali et falsi, ideo dicitur `portare iniquitatem' etiam repraesentative: apud eundem, Si vir qui mundus, omiserit facere pascha, exscindetur anima haec e populis suis, quia munus Jehovae non obtulit in tempore stato suo; peccatum suum portabit, Num. (x)ix 13;

`pascha' repraesentabat liberationem a damnatione, a Domino, n. 7093 fin., 7867, 7995, 9286, 9287-9292, et `cena paschalis' repraesentabat conjunctionem cum Domino per bonum amoris, n. 7836, 7997, 8001; et quia illa repraesentabantur, statutum erat quod exscinderetur e populis qui non faceret pascha, et quod peccatum suum portaret; sed id non tale facinus erat, verum modo repraesentabat illos qui corde negant Dominum, et inde liberationem a peccatis, et (x)sic qui non conjungi Ipsi volunt per amorem, ita eorum damnationem: apud 5 eundem, Non accedent filii Israelis ad tentorium conventus, ad portandum iniquitatem moriendo; faciet Levita opus tentorii conventus, et ii portabunt iniquitatem, Num. xviii 22, 23;

quod 'populus portaret iniquitatem moriendo si accederent ad tentorium conventus ad faciendum opus ibi' erat quia annihilarent sic cultum repraesentativum injunctum ministerio sacerdotum; ministerium sacerdotum seu sacerdotium repraesentabat omne opus salvationis Domini, n. 9809, ideo dicitur quod Levitae, qui etiam erant sacerdotes, portarent iniquitatem eorum, per quod significabatur expiatio, hoc est, remotio a malis et falsis apud illos qui in bono sunt a solo Domino, n. 9937. Per `portare iniquitatem' significatur vera damnatio, cum dicitur de illis qui mala ex corde malo faciunt, ut dicitur de illis de quibus Lev. xx 17, 19, 20, xxiv 15, 16; Ezech. xviii 20, xxiii 49; et alibi. @1 i tunc$ @2 sint$ @3 repraesentabatur per mortem eorum$ @4 de populo$ @5 quod in damnatione essent,$ @6 i ab illis$ @7 quod per portare iniquitatem hic significetur quod retineret sua mala, et sic in damnatione esse, patet, erat enim factum ex ignorantia$ @8 comedatur IT$ @9 See p. ix preliminary note 1. A ends here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church