Divine Love (Mongredien) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. [32.] XII. (QUOD QUILIBET USUS SUAM VITAM TRAHAT A COMMUNI, ET QUOD EX ILLO INFLUANT NECESSARIA, UTILIA ET JUCUNDA VITAE SECUNDUM QUALE USUS, ET QUALE AFFECTIONIS EJUS.) Quod quilibet usus suam vitam trahat a communi, et quod ex illo influant necessaria, utilia et jucunda vitae secundum quale usus et quale affectionis ejus, est arcanum nondum detectum. Apparet quidem aliquid ejus in mundo, sed non ita in claro ut videri possit quod ita sit: in mundo enim quisque homo recipit ex communi necessaria, utilia et jucunda vitae secundum administrationis{1} suae excellentiam et amplitudinem; quidam remunerantur ex communi, quidam ditantur ex communi; commune est sicut lacus ex quo remunerationes et ex quo opulentiae influunt. Usus et studia quae sunt affectionis determinant et producunt illa; sed tamen ex his non concludi potest quod ipsi usus in se tales sint, quia in mundo aeque mali ac boni, tam qui usus non praestant, etiam qui usus malos, quam qui praestant etiam usus bonos, quandoque remunerantur et ditescunt. Aliter in mundo spirituali, ubi denudantur usus, et revelatur ex quanam origine sunt, et in quo loco in spirituali Homine, qui est Dominus in caelis, sunt; ibi unusquisque remuneratur secundum usus praestantiam et simul secundum usus affectionem; non toleratur aliquis otiosus ibi, non ignavus circumvagator, nec piger gloriator ex aliorum studiis et operis; sed quisque impiger, gnavus, sedulus et diligens erit in suo munere et negotiatione, ac honorem et mercedem non primo sed secundo aut tertio loco ponet. Secundum haec influunt apud illos necessaria, utilia et jucunda vitae. Quod illa ex communi influant, est quia illa non comparantur sibi sicut in mundo, sed existunt momento, et dantur gratis a Domino; et quia omnium cogitationum et affectionum communicatio et extensio est in mundo spirituali, et communicatio et extensio affectionum usus secundum quale earum est in caelo, et quia omnes qui in caelis sunt afficiuntur et delectantur usibus, ideo necessaria, utilia, et jucunda vitae refluunt et redundant ex communi in ejus usum, ac ut ususfructus in illum qui usum facit. [33.] Necessaria vitae quae gratis a Domino dantur, et quae momento existunt, sunt victus, amictus et habitatio, quae prorsus correspondent usui in quo angelus est: utilia sunt quae tribus illis inserviunt,{2} et delectamento ei sunt, praeter varia ornatus super mensa, vestibus, et in domo, pulchra secundum usum, et splendida secundum affectionem ejus: jucunda sunt cum conjuge, amicis, consociis, a quibus omnibus amatur, et quos ipse amat; ex omni affectione usus est ille amor mutuus et reciprocus. [34.] Quod talia sint in caelo, est quia talia sunt in homine, nam caelum correspondet omnibus hominis; est quoque homo, qui in affectione usus est ex usu seu propter usum, caelum in minima forma. In homine non datur aliquod membrum, et non aliqua pars in membro, quae non ex communi trahit suas necessitates, utilitates, jucunditates; consulit ibi commune singulis secundum usum; quicquid unum poscit ad suum opus, hoc advehitur illi ex vicinis, et his ex suis vicinis, ita ex toto: et illud similiter ex suo communicat reliquis secundum indigentiam. Simile est in Divino spirituali Homine qui est caelum, quia simile est in Domino. Ex his patet quod unusquisque usus sit repraesentativus omnium usuum in toto corpore, et inde quod in unoquovis usu sit idea universi, et per id imago hominis: ex quo est quod angelus caeli sit homo secundum usum; immo, si spiritualiter hic loqui liceat, quod usus sit homo angelus. @1 "functionis" ac "usus remunerantur" cum deletis cohaerent.$ @2 inserviunt pro "pro inserviunt"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church