Divine Love (Mongredien) n. 21

Previous Number See English 

21. [60.] XXI. QUOD DIVINUS AMOR, QUI EST IPSA VITA, MEDIO CALORE, PRODUCAT FORMAS SPIRITUALES ANIMALES, CUM OMNIBUS ET SINGULIS QUAE IN ILLIS. Sunt binae formae in communi quas Dominus, Creator universi, ex suo Sole, qui est Divinus amor et ipsa vita, in mundi ultimis ac intimis produxit, forma animalis et forma vegetabilis. Per formas animales intelliguntur animalia omnis generis, tum homines et angeli; et per formas vegetabiles intelliguntur vegetabilia omnis generis, ut arbores, plantae et flores. De binis his formis prius actum est; sed quia hic agitur de Divino amore, ex quo omnia creata sunt, et quoque omnia a creatione perpetuo formantur, licet hic etiam aliquid de prima forma, quae est forma animalis, in medium afferre. [61.] Divinus amor qui est ipsa vita, ex suo Auctore qui est Dominus, non aliud in suo sinu gerit quam creare et formare sui imagines et similitudines, quae sunt homines et ex hominibus angeli; tum etiam affectiones omnis generis induere corpore correspondente, quae sunt animalia. Omnes hae formae, tam perfectae quam imperfectae, sunt amoris formae, ac similes sunt quoad vitam in externis, quae est quod velint se movere, gradiri, agere, videre, audire, odorari, gustare, sentire, edere, bibere, consociari, prolificare; dissimiles autem quoad vitam (in) internis, quae est quod velint cogitare, velle, loqui, scire, intelligere, sapere, exque illis jucundari et beatificari: hae formae sunt homines et angeli, illae autem animantia plurium generum. Singulae illae facultates, ut existant in effectu et in usu, ex substantiis et materiis creatis factae et mirabiliter organizatae sunt. [62.] Quod Dominus qui est Homo, ac Divinus Ipsius amor qui est ipsa vita, ex suo spirituali quod procedit ex Ipso ut Sole, illa formaverit, patet manifeste ex eo, quod animae viventes sint etiam affectiones, et omnes tam imperfectae quam perfectae similes in externis. Quis non potest videre, si non myops aut nyctalops sit, aut cujus oculi non amaurosi laborant, quod talia non sint aliunde? Leva modo paulisper rationem supra naturae fundum, et sapies. [63.] Quod calor sit medium formationis notum est ex balneo in quo est embryo in utero et pullus in ovo. Quod credatur quod calor solis mundi producat, est ex mente occaecata a fallaciis sensuum corporis. Calor illius solis non plus operatur quam quod aperiat extrema corporum, seu cuticularia, ut calor internus etiam in illa possit influere; sic enim vita in effectum plenum a primis ad ultima venit. Inde est quod animalia terrae et volatilia caeli quotannis tempore veris et aestatis prolificationis suae munia, opera et gaudia intrent ac innovent. Aliter homo, cui est calor ex interiori amore excitata per cogitationum allectamenta, et cui sunt indumenta, frigus{1} allapsum in cuticularia, quae extrema corporis sunt, removentia. @1 frigus pro "frigoris"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church