9. [21.] IX. QUOD TOT AFFECTIONES QUOT USUS. Quod Divinus amor sit ipsa vita, et quod inde amor apud hominem sit vita ejus, sunt plura quae testantur; sed inter documenta testantia hoc praeclarum est, quod spiritus hominis non sit nisi quam affectio, et quod inde homo post mortem fiat affectio, angelus caeli si sit affectio usus boni, et spiritus inferni si sit affectio usus mali. Inde est quod universum caelum distinctum sit in societates secundum affectionum genera et species, et similiter infernum ex opposito; inde est, sive dicas affectiones, sive dicas societates in spirituali mundo, idem est. [22.] Per affectiones intelliguntur continuationes et derivationes amoris. Amor potest (comparari) fonti, et affectiones rivis ex illo; et potest comparari cordi, et affectiones vasis inde derivatis et continuatis; et notum est quod vasa quae ferunt Sanguinem ex corde, in omni puncto referant suum cor, ut sint sicut extensiones ejus; inde circulationes sanguinis a corde per arterias, et ab arteriis in venas, ac iterum in cor: tales etiam sunt affectiones, derivantur enim et continuantur ab amore, ac producunt usus in formis, ac in illis progrediuntur a primis usuum ad ultima illorum, et ex his redeunt ad amorem a quo: ex quibus patet quod affectio sit amor in sua essentia, et quod usus sit amor in sua forma. Ex his resultat quod objecta seu fines affectionum sint usus, et quod inde subjecta illarum sint usus, et quod ipsae formae in quibus existunt sint effectus qui sunt effigies illarum, in quibus progrediuntur a primo fine ad ultimum, et ab ultimo fine ad primum, et per quos suas operas, munia et exercitia agunt. Quis non ex his videre potest quod{1} sola affectio non sit aliquid, et quod fiat aliquid per id, quod sit in usu; et quod affectio usus nec sit aliquid quam idea, nisi sit in forma; et quod affectio usus in forma nec sit aliud quam potentia; sed quod affectio tunc primum fiat aliquid cum est in actu? Hic est ipse usus qui intelligitur, qui in sua essentia est affectio. Nunc quia affectiones sunt essentiae usuum, ac usus sunt subjecta illarum, sequitur quod tot sint affectiones quot usus. @1 quod pro "quod in se": "in se" cum deletis cohaeret.$