102. Quod autem Conjuges fiant illa forma, sicut interiora mentis illorum aperta sunt, est quia Mens successive ab infantia usque ad seram senectam aperitur; homo enim nascitur corporeus, et sicut Mens aperitur proxime supra Corpus, fit rationalis; et sicut rationale hoc purificatur et quasi decantatur a fallaciis, quae influunt a sensibus corporis, et a concupiscentiis, quae influunt ex illecebris carnis; ita Rationale aperitur, et hoc fit unice per sapientiam; et cum interiora mentis rationalis aperta sunt, tunc fit homo forma sapientiae, et haec est receptaculum amoris vere{1} conjugialis. {2}Sapientia quae facit hanc formam, et recipit hunc amorem, est Sapientia rationalis et simul moralis; Sapientia rationalis spectat vera et bona, quae interius in homine apparent, non ut sua, sed influentia a Domino; et sapientia moralis fugit mala et falsa, ut lepras; imprimis lasciva, quae amorem suum conjugialem contaminant. @1. Prima editio: vero$ @2. Sequentia verba hujus paragraphi in prima editione signis citationis inclusa sunt.$