107. Et momento extraxit Quartam, e qua legit haec: "Nos populares sub nostra Fenestra decrevimus, quod origo Amoris conjugialis et amoris sexus sit eadem, quia ex hoc ille est; modo quod amor sexus sit illimitatus,{1} interminatus, solutus, promiscuus, et vagus, at Amor conjugialis limitatus, determinatus, constrictus, certus et constans; et quod hic amor ideo a prudentia sapientiae humanae sancitus et constabilitus sit, quia alioquin non foret imperium, non regnum, non respublica, imo non societas, sed homines ut catervae et catervae vagarentur in campis et sylvis cum scortis et foeminis raptis, ac fugerent a sede in sedem ad evitandum cruentas caedes, violationes et rapinas, per quas universum genus humanum exstirpatum iret; hoc nostrum judicium est de origine Amoris conjugialis. At Virtutem seu potentiam Amoris conjugialis educimus ex sanitate corporis continue perstante a partu ad senectam; homo enim continue sospes et stabili potitus valetudine non deficitur vigore; ejus fibrae, nervi, musculi, cremasteres, non torpescunt, relaxantur, et flaccescunt, sed permanent in robore virium suarum; valete." His subscripta est litera A. @1. Prima editio: illiminatus,$