Conjugial Love (Chadwick) n. 113

Previous Number Next Number See English 

113. Steterunt post Tabulatum oblongum in Palatio ante fores erectum Alienigenae ex Africa, qui ad Indigenas Europae clamaverunt, "permittite ut quoque aliquis ex nobis proferat sententiam de Origine Amoris Conjugialis, ac de Virtute seu potentia ejus;" et omnes Mensae annuerunt manibus, quod liceret: et tunc unus ex illis intravit, et constitit ad Mensam, super qua Cidaris locata fuit. Hic dixit, "Vos Christiani deducitis Originem Amoris conjugialis ex ipso Amore; nos autem Africani deducimus illam ex Deo Coeli et Terrae; estne Amor Conjugialis Amor castus, purus et sanctus; suntne Angeli Coeli in illo; estne Universum Genus Humanum, et inde Universum Coelum Angelicum, Semen illius Amoris; num tale supereminens aliunde quam ab Ipso Deo Creatore et Statore universi potest existere. Vos Christiani Virtutem seu potentiam conjugialem deducitis ex variis causis rationalibus et naturalibus; nos autem Africani deducimus illam ex statu conjunctionis hominis cum Deo universi; hunc statum nos vocamus statum Religionis, vos autem statum Ecclesiae; nam cum Amor inde est, et hic stabilis et perpetuus, non potest ille aliter quam operari suam virtutem, quae ejus similis est, ita quoque stabilem et perpetuam: Amor vere conjugialis non est notus nisi paucis illis, qui propinqui Deo sunt; inde nec potentia illius amoris nota est aliis; haec cum illo ab Angelis in Coelis describitur ut delitium Veris perpetui."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church