Conjugial Love (Chadwick) n. 121

Previous Number Next Number See English 

121. IV. Quod proles spirituales, quae nascuntur ex Conjugio Domini cum Ecclesia, sint Vera, ex quibus intellectus, perceptio, et omnis cogitatio, et quod sint Bona, ex quibus amor, charitas, et omnis affectio. Quod Vera et Bona sint proles spirituales, quae nascuntur a Domino per Ecclesiam, est quia Dominus est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, et haec in Ipso non sunt duo sed unum, tum quia non aliud a Domino potest procedere, quam id quod in Ipso est et Ipse est. Quod Conjugium boni et veri procedat a Domino, et influat apud homines, ac recipiatur secundum statum mentis et vitae illorum, qui ab Ecclesia sunt, in praecedente Transactione de Conjugio boni et veri, ostensum est. Quod per Vera homini sit intellectus, perceptio, et omnis cogitatio, et per Bona amor, charitas et omnis affectio, est quia omnia hominis se referunt ad Verum et Bonum; et duo sunt in homine, quae faciunt illum, Voluntas et Intellectus, ac Voluntas est receptaculum boni, et Intellectus est receptaculum veri: quod Voluntatis propria sint amor, charitas et affectio, et Intellectus propria sint perceptio et cogitatio, non opus habet luce ex demonstratione, quia lux huic effato inest ab ipso intellectu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church