Conjugial Love (Chadwick) n. 123

Previous Number Next Number See English 

123. Quod Dominus veris, quae homo recipit, adjungat et conjungat bonum, est quia homo non potest sumere bonum sicut a se, est enim coram illo inconspicuum; causa est, quia non est lucis, sed caloris, et calor sentitur, et non videtur; quare cum homo videt verum in cogitatione, raro reflectit super bono, quod in illud ex amore voluntatis influit, et dat ei vitam. Uxor nec reflectit super bonum apud se, sed super inclinationem Mariti erga se, quae est secundum ascensum intellectus ejus ad sapientiam; bonum, quod est apud illam a Domino, applicat, praeter quod maritus de applicatione illa aliquid sciat. Ex his nunc constat veritas, quod homo ex Domino recipiat verum, et quod Dominus adjungat vero isti bonum, secundum applicationem veri ad usum, ita sicut homo vult sapienter cogitare, et inde sapienter vivere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church