131. XII: Et quia Ecclesia est a Domino, quod etiam Amor conjugialis sit ab Ipso. Hoc quia est consequens ex supradictis, supersedeo confirmare pluribus. Praeterea, quod Amor vere conjugialis sit a Domino, testantur omnes Angeli Coeli; et quoque quod ille Amor sit secundum statum sapientiae, et status sapientiae secundum statum Ecclesiae apud illos: quod Angeli Coeli testentur illa, patet ex Memorabilibus post Capita, quae sunt visa et audita in Mundo spirituali.