143. IV: Quod Amor vere conjugialis sit ipsa Castitas, sunt hae causae. 1. Quia ille est a Domino, et correspondet Conjugio Domini et Ecclesiae. 2. Quia ex Conjugio boni et veri descendit. 3. Quia est spiritualis, sicut est Ecclesia apud hominem.{1} 4. Quia est Amor fundamentalis et Caput omnium amorum coelestium et spiritualium. 5. Quia est justum Seminarium Generis Humani, et ex hoc Coeli Angelici. 6.{2} Quia ideo etiam est apud Angelos Coeli, et ex eo apud illos nascuntur proles spirituales, quae sunt amor et sapientia. 7. Et quia sic usus ejus est praestantior reliquis usibus creationis. Ex his sequitur, quod Amor vere conjugialis ex sua origine, et in sua essentia spectatus, sit purus et sanctus, adeo ut vocari possit puritas et sanctitas, proinde ipsa castitas; at quod usque non sit apud homines, nec apud Angelos omnimode purus, in Articulo VI nunc sequente, n. 146, videatur. @1. Prima editio: hominem absque puncto$ @2. Prima editio: 6 absque puncto$