Conjugial Love (Chadwick) n. 145

Previous Number Next Number See English 

145. VI: Quod Amor conjugialis apud illos, qui a Domino fiunt Spirituales, plus et plus purificetur, et fiat castus, causae sunt, 1. Quia primus amor, per quem intelligitur amor ante nuptias, et recens post nuptias, trahit aliquid ex amore sexus, ita ex ardore proprio corporis nondum per amorem spiritus mitigato. [2] 2. Quia homo successive a naturali fit spiritualis; fit enim spiritualis, sicut Rationale, quod est medium inter Coelum et Mundum, incipit trahere animam ex influxu e Coelo, quod fit sicut afficitur et laetificatur ex sapientia, de qua supra n.{1} 130; et quantum hoc fit, tantum elevatur Mens ejus in auram superiorem, quae est continens lucis et caloris coelestis, seu quod idem est, sapientiae et amoris, in quibus sunt Angeli; Lux enim coelestis unum agit cum sapientia, et Calor coelestis cum amore; et sicut sapientia et ejus amor crescunt apud conjuges, ita purificatur Amor conjugialis apud illos; quod quia fit successive, sequitur quod ille plus et plus fiat castus. Purificatio illa spiritualis comparari potest cum purificatione naturalium spirituum, quae fiunt a Chymicis, et vocantur Defaecatio, Rectificatio, Castigatio, Cohobatio, Acutio, Decantatio, Sublimatio; et Sapientia purificata cum Alcohole, quod est spiritus summe rectificatus. [3] 3. Nunc quia Sapientia spiritualis in se talis est, ut calescat plus et plus amore sapiendi, et ex hoc crescat in aeternum, quod fit ut perficitur sicut per defaecationes, castigationes, rectificationes, acutiones, decantationes, et sublimationes, et hae per elimationes et abstractiones Intellectus a fallaciis sensuum, et Voluntatis ab illecebris corporis, patet quod similiter Amor conjugialis, cujus parens est sapientia, successive plus et plus fiat purus, ita castus. Quod Primus status amoris inter conjuges sit status caloris per lucem nondum temperati, sed quod successive temperetur, sicut Maritus perficitur sapientia, et Uxor amat illam in marito, videatur in memorabili n. 137. @1. Prima editio: n,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church